1 Hæc illum qui primus formatus est a Deo patre orbis terrarum, cum solus esset creatus, custodivit, 2 et eduxit illum a delicto suo, et dedit illi virtutem continendi omnia. 3 Ab hac ut recessit injustus in ira sua, per iram homicidii fraterni deperiit. 4 Propter quem cum aqua deleret …
Sapientia 9
1 Deus patrum meorum, et Domine misericordiæ, qui fecisti omnia verbo tuo, 2 et sapientia tua constituisti hominem, ut dominaretur creaturæ quæ a te facta est, 3 ut disponat orbem terrarum in æquitate et justitia, et in directione cordis judicium judicet : 4 da mihi sedium tuarum assistricem sapientiam, et …
Sapientia 8
1 Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. 2 Hanc amavi, et exquisivi a juventute mea, et quæsivi sponsam mihi eam assumere, et amator factus sum formæ illius. 3 Generositatem illius glorificat, contubernium habens Dei ; sed et omnium Dominus dilexit illam. 4 Doctrix enim …
Sapientia 7
1 Sum quidem et ego mortalis homo, similis omnibus, et ex genere terreni illius qui prior factus est : et in ventre matris figuratus sum caro ; 2 decem mensium tempore coagulatus sum in sanguine : ex semine hominis, et delectamento somni conveniente. 3 Et ego natus accepi communem aërem, …
Sapientia 6
1 Melior est sapientia quam vires, et vir prudens quam fortis. 2 Audite ergo, reges, et intelligite ; discite, judices finium terræ. 3 Præbete aures, vos qui continetis multitudines, et placetis vobis in turbis nationum. 4 Quoniam data est a Domino potestas vobis, et virtus ab Altissimo : qui interrogabit …
Sapientia 5
1 Tunc stabunt justi in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt, et qui abstulerunt labores eorum. 2 Videntes turbabuntur timore horribili, et mirabuntur in subitatione insperatæ salutis ; 3 dicentes intra se, pœnitentiam agentes, et præ angustia spiritus gementes : Hi sunt quos habuimus aliquando in derisum, et in …
Sapientia 4
1 O quam pulchra est casta generatio, cum claritate ! immortalis est enim memoria illius, quoniam et apud Deum nota est, et apud homines. 2 Cum præsens est, imitantur illam, et desiderant eam cum se eduxerit ; et in perpetuum coronata triumphat, incoinquinatorum certaminum præmium vincens. 3 Multigena autem impiorum …
Sapientia 3
1 Justorum autem animæ in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis. 2 Visi sunt oculis insipientium mori, et æstimata est afflictio exitus illorum, 3 et quod a nobis est iter exterminium ; illi autem sunt in pace : 4 etsi coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum …
Sapientia 2
1 Dixerunt enim cogitantes apud se non recte : Exiguum et cum tædio est tempus vitæ nostræ, et non est refrigerium in fine hominis, et non est qui agnitus sit reversus ab inferis. 2 Quia ex nihilo nati sumus, et post hoc erimus tamquam non fuerimus. Quoniam fumus flatus est …
Sapientia 1
1 Diligite justitiam, qui judicatis terram. Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quærite illum : 2 quoniam invenitur ab his qui non tentant illum, apparet autem eis qui fidem habent in illum. 3 Perversæ enim cogitationes separant a Deo ; probata autem virtus corripit insipientes. 4 Quoniam …