1 Muscæ morientes perdunt suavitatem unguenti. Pretiosior est sapientia et gloria, parva et ad tempus stultitia. 2 Cor sapientis in dextera ejus, et cor stulti in sinistra illius. 3 Sed et in via stultus ambulans, cum ipse insipiens sit, omnes stultos æstimat. 4 Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, …
Ecclesiastes 9
1 Omnia hæc tractavi in corde meo, ut curiose intelligerem. Sunt justi atque sapientes, et opera eorum in manu Dei ; et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit. 2 Sed omnia in futurum servantur incerta, eo quod universa æque eveniant justo et impio, bono et malo, mundo …
Ecclesiastes 8
1 Sapientia hominis lucet in vultu ejus, et potentissimus faciem illius commutabit. 2 Ego os regis observo, et præcepta juramenti Dei. 3 Ne festines recedere a facie ejus, neque permaneas in opere malo : quia omne quod voluerit faciet. 4 Et sermo illius potestate plenus est, nec dicere ei quisquam …
Ecclesiastes 7
1 Quid necesse est homini majora se quærere, cum ignoret quid conducat sibi in vita sua, numero dierum peregrinationis suæ, et tempore quod velut umbra præterit ? aut quis ei poterit indicare quod post eum futurum sub sole sit ? 2 Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa, et dies …
Ecclesiastes 6
1 Est et aliud malum quod vidi sub sole, et quidem frequens apud homines : 2 vir cui dedit Deus divitias, et substantiam, et honorem, et nihil deest animæ suæ ex omnibus quæ desiderat ; nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud : …
Ecclesiastes 5
1 Ne temere quid loquaris, neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo. Deus enim in cælo, et tu super terram ; idcirco sint pauci sermones tui. 2 Multas curas sequuntur somnia, et in multis sermonibus invenietur stultitia. 3 Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere : displicet …
Ecclesiastes 4
1 Verti me ad alia, et vidi calumnias quæ sub sole geruntur, et lacrimas innocentium, et neminem consolatorem, nec posse resistere eorum violentiæ, cunctorum auxilio destitutos, 2 et laudavi magis mortuos quam viventes ; 3 et feliciorem utroque judicavi qui necdum natus est, nec vidit mala quæ sub sole fiunt. …
Ecclesiastes 3
1 Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub cælo. 2 Tempus nascendi, et tempus moriendi ; tempus plantandi, et tempus evellendi quod plantatum est. 3 Tempus occidendi, et tempus sanandi ; tempus destruendi, et tempus ædificandi. 4 Tempus flendi, et tempus ridendi ; tempus plangendi, et tempus saltandi. …
Ecclesiastes 2
1 Dixi ego in corde meo : Vadam, et affluam deliciis, et fruar bonis ; et vidi quod hoc quoque esset vanitas. 2 Risum reputavi errorem, et gaudio dixi : Quid frustra deciperis ? 3 Cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam, ut animam meam transferrem ad sapientiam, …
Ecclesiastes 1
1 Verba Ecclesiastæ, filii David, regis Jerusalem. 2 Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes ; vanitas vanitatum, et omnia vanitas. 3 Quid habet amplius homo de universo labore suo quo laborat sub sole ? 4 Generatio præterit, et generatio advenit ; terra autem in æternum stat. 5 Oritur sol et occidit, et …