Proverbia 31

1 Verba Lamuelis regis. Visio qua erudivit eum mater sua. 2 Quid, dilecte mi ? quid, dilecte uteri mei ? quid, dilecte votorum meorum ? 3 Ne dederis mulieribus substantiam tuam, et divitias tuas ad delendos reges. 4 Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum, quia nullum secretum est …

Proverbia 30

1 Verba Congregantis, filii Vomentis. Visio quam locutus est vir cum quo est Deus, et qui Deo secum morante confortatus, ait : 2 Stultissimus sum virorum, et sapientia hominum non est mecum. 3 Non didici sapientiam, et non novi scientiam sanctorum. 4 Quis ascendit in cælum, atque descendit ? quis …

Proverbia 29

1 Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus, et eum sanitas non sequetur. 2 In multiplicatione justorum lætabitur vulgus ; cum impii sumpserint principatum, gemet populus. 3 Vir qui amat sapientiam lætificat patrem suum ; qui autem nutrit scorta perdet substantiam. 4 Rex justus erigit terram ; …

Proverbia 28

1 Fugit impius nemine persequente ; justus autem, quasi leo confidens, absque terrore erit. 2 Propter peccata terræ multi principes ejus ; et propter hominis sapientiam, et horum scientiam quæ dicuntur, vita ducis longior erit. 3 Vir pauper calumnians pauperes similis est imbri vehementi in quo paratur fames. 4 Qui …

Proverbia 27

1 Ne glorieris in crastinum, ignorans quid superventura pariat dies. 2 Laudet te alienus, et non os tuum ; extraneus, et non labia tua. 3 Grave est saxum, et onerosa arena, sed ira stulti utroque gravior. 4 Ira non habet misericordiam nec erumpens furor, et impetum concitati ferre quis poterit …

Proverbia 26

1 Quomodo nix in æstate, et pluviæ in messe, sic indecens est stulto gloria. 2 Sicut avis ad alia transvolans, et passer quolibet vadens, sic maledictum frustra prolatum in quempiam superveniet. 3 Flagellum equo, et camus asino, et virga in dorso imprudentium. 4 Ne respondeas stulto juxta stultitiam suam, ne …

Proverbia 25

1 Hæ quoque parabolæ Salomonis, quas transtulerunt viri Ezechiæ regis Juda. 2 Gloria Dei est celare verbum, et gloria regum investigare sermonem. 3 Cælum sursum, et terra deorsum, et cor regum inscrutabile. 4 Aufer rubiginem de argento, et egredietur vas purissimum. 5 Aufer impietatem de vultu regis, et firmabitur justitia …

Proverbia 24

1 Ne æmuleris viros malos, nec desideres esse cum eis : 2 quia rapinas meditatur mens eorum, et fraudes labia eorum loquuntur. 3 Sapientia ædificabitur domus, et prudentia roborabitur. 4 In doctrina replebuntur cellaria, universa substantia pretiosa et pulcherrima. 5 Vir sapiens fortis est, et vir doctus robustus et validus …

Proverbia 23

1 Quando sederis ut comedas cum principe, diligenter attende quæ apposita sunt ante faciem tuam. 2 Et statue cultrum in gutture tuo : si tamen habes in potestate animam tuam. 3 Ne desideres de cibis ejus, in quo est panis mendacii. 4 Noli laborare ut diteris, sed prudentiæ tuæ pone …

Proverbia 22

1 Melius est nomen bonum quam divitiæ multæ ; super argentum et aurum gratia bona. 2 Dives et pauper obviaverunt sibi : utriusque operator est Dominus. 3 Callidus vidit malum, et abscondit se ; innocens pertransiit, et afflictus est damno. 4 Finis modestiæ timor Domini, divitiæ, et gloria, et vita. …