1 Canticum graduum. Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus : 2 sicut juravit Domino ; votum vovit Deo Jacob : 3 Si introiero in tabernaculum domus meæ ; si ascendero in lectum strati mei ; 4 si dedero somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem, 5 et requiem temporibus …
Psalmi 130
1 Canticum graduum David. Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei, neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me. 2 Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam : sicut ablactatus est super matre sua, ita retributio in anima mea. 3 Speret Israël in Domino, …
Psalmi 129
1 Canticum graduum. De profundis clamavi ad te, Domine ; 2 Domine, exaudi vocem meam. Fiant aures tuæ intendentes in vocem deprecationis meæ. 3 Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit ? 4 Quia apud te propitiatio est ; et propter legem tuam sustinui te, Domine. Sustinuit anima mea in …
Psalmi 128
1 Canticum graduum. Sæpe expugnaverunt me a juventute mea, dicat nunc Israël ; 2 sæpe expugnaverunt me a juventute mea : etenim non potuerunt mihi. 3 Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores ; prolongaverunt iniquitatem suam. 4 Dominus justus concidit cervices peccatorum. 5 Confundantur, et convertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion. …
Psalmi 127
1 Canticum graduum. Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus. 2 Labores manuum tuarum quia manducabis : beatus es, et bene tibi erit. 3 Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuæ ; filii tui sicut novellæ olivarum in circuitu mensæ tuæ. 4 Ecce sic benedicetur …
Psalmi 126
1 Canticum graduum Salomonis. Nisi Dominus ædificaverit domum, in vanum laboraverunt qui ædificant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam. 2 Vanum est vobis ante lucem surgere : surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris. Cum dederit dilectis suis somnum, 3 ecce hæreditas Domini, filii ; merces, …
Psalmi 125
1 Canticum graduum. In convertendo Dominus captivitatem Sion, facti sumus sicut consolati. 2 Tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione. Tunc dicent inter gentes : Magnificavit Dominus facere cum eis. 3 Magnificavit Dominus facere nobiscum ; facti sumus lætantes. 4 Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens in …
Psalmi 124
1 Canticum graduum. Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion : non commovebitur in æternum, qui habitat 2 in Jerusalem. Montes in circuitu ejus ; et Dominus in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in sæculum. 3 Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum : ut …
Psalmi 123
1 Canticum graduum. Nisi quia Dominus erat in nobis, dicat nunc Israël, 2 nisi quia Dominus erat in nobis : cum exsurgerent homines in nos, 3 forte vivos deglutissent nos ; cum irasceretur furor eorum in nos, 4 forsitan aqua absorbuisset nos ; 5 torrentem pertransivit anima nostra ; forsitan …
Psalmi 122
1 Canticum graduum. Ad te levavi oculos meos, qui habitas in cælis. 2 Ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum ; sicut oculi ancillæ in manibus dominæ suæ : ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri. 3 Miserere nostri, Domine, miserere nostri, quia multum repleti sumus …