Psalmi 121

1 Canticum graduum. Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi : In domum Domini ibimus. 2 Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Jerusalem. 3 Jerusalem, quæ ædificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum. 4 Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini : testimonium Israël, ad confitendum nomini Domini. …

Psalmi 120

1 Canticum graduum. Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi. 2 Auxilium meum a Domino, qui fecit cælum et terram. 3 Non det in commotionem pedem tuum, neque dormitet qui custodit te. 4 Ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israël. 5 Dominus custodit te ; Dominus protectio …

Psalmi 119

1 Canticum graduum. Ad Dominum cum tribularer clamavi, et exaudivit me. 2 Domine, libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa. 3 Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam ? 4 Sagittæ potentis acutæ, cum carbonibus desolatoriis. 5 Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est …

Psalmi 118

1 Alleluja. Aleph Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. 2 Beati qui scrutantur testimonia ejus ; in toto corde exquirunt eum. 3 Non enim qui operantur iniquitatem in viis ejus ambulaverunt. 4 Tu mandasti mandata tua custodiri nimis. 5 Utinam dirigantur viæ meæ ad custodiendas justificationes tuas. …

Psalmi 117

1 Alleluja. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus. 2 Dicat nunc Israël : Quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus. 3 Dicat nunc domus Aaron : Quoniam in sæculum misericordia ejus. 4 Dicant nunc qui timent Dominum : Quoniam in sæculum misericordia ejus. 5 De tribulatione invocavi …

Psalmi 116

1 Alleluja. Laudate Dominum, omnes gentes ; laudate eum, omnes populi. 2 Quoniam confirmata est super nos misericordia ejus, et veritas Domini manet in æternum.

Psalmi 115

1 Alleluja. Credidi, propter quod locutus sum ; ego autem humiliatus sum nimis. 2 Ego dixi in excessu meo : Omnis homo mendax. 3 Quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi ? 4 Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. 5 Vota mea Domino reddam coram omni populo ejus. …

Psalmi 114

1 Alleluja. Dilexi, quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meæ. 2 Quia inclinavit aurem suam mihi, et in diebus meis invocabo. 3 Circumdederunt me dolores mortis ; et pericula inferni invenerunt me. Tribulationem et dolorem inveni, 4 et nomen Domini invocavi : o Domine, libera animam meam. 5 Misericors Dominus et …

Psalmi 113

1 Alleluja. In exitu Israël de Ægypto, domus Jacob de populo barbaro, 2 facta est Judæa sanctificatio ejus ; Israël potestas ejus. 3 Mare vidit, et fugit ; Jordanis conversus est retrorsum. 4 Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium. 5 Quid est tibi, mare, quod fugisti ? …

Psalmi 112

1 Alleluja. Laudate, pueri, Dominum ; laudate nomen Domini. 2 Sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in sæculum. 3 A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini. 4 Excelsus super omnes gentes Dominus, et super cælos gloria ejus. 5 Quis sicut Dominus Deus noster, qui in …