1 Nuntiatumque est Holoferni principi militiæ Assyriorum, quod filii Israël præpararent se ad resistendum, ac montium itinera conclusissent : 2 et furore nimio exarsit in iracundia magna, vocavitque omnes principes Moab et duces Ammon, 3 et dixit eis : Dicite mihi quis sit populus iste, qui montana obsidet : aut …
Judith 4
1 Tunc audientes hæc filii Israël qui habitabant in terra Juda, timuerunt valde a facie ejus. 2 Tremor et horror invasit sensus eorum, ne hoc faceret Jerusalem et templo Domini, quod fecerat ceteris civitatibus et templis earum. 3 Et miserunt in omnem Samariam per circuitum usque Jericho, et præoccupaverunt omnes …
Judith 3
1 Tunc miserunt legatos suos universarum urbium ac provinciarum reges ac principes, Syriæ scilicet Mesopotamiæ, et Syriæ Sobal, et Libyæ, atque Ciliciæ : qui venientes ad Holofernem, dixerunt : 2 Desinat indignatio tua circa nos : melius est enim ut viventes serviamus Nabuchodonosor regi magno, et subditi simus tibi, quam …
Judith 2
1 Anno tertiodecimo Nabuchodonosor regis, vigesima et secunda die mensis primi, factum est verbum in domo Nabuchodonosor regis Assyriorum ut defenderet se. 2 Vocavitque omnes majores natu, omnesque duces et bellatores suos, et habuit cum eis mysterium consilii sui : 3 dixitque cogitationem suam in eo esse, ut omnem terram …
Judith 1
1 Arphaxad itaque, rex Medorum, subjugaverat multas gentes imperio suo, et ipse ædificavit civitatem potentissimam, quam appellavit Ecbatanis, 2 ex lapidibus quadratis et sectis : fecit muros ejus in altitudinem cubitorum septuaginta, et in latitudinem cubitorum triginta : turres vero ejus posuit in altitudinem cubitorum centum. 3 Per quadrum vero …
Tobiæ 14
1 Et consummati sunt sermones Tobiæ. Et postquam illuminatus est Tobias, vixit annis quadraginta duobus, et vidit filios nepotum suorum. 2 Completis itaque annis centum duobus, sepultus est honorifice in Ninive. 3 Quinquaginta namque et sex annorum lumen oculorum amisit, sexagenarius vero recepit. 4 Reliquum vero vitæ suæ in gaudio …
Tobiæ 13
1 Aperiens autem Tobias senior os suum, benedixit Dominum, et dixit : Magnus es, Domine, in æternum, et in omnia sæcula regnum tuum : 2 quoniam tu flagellas, et salvas ; deducis ad inferos, et reducis : et non est qui effugiat manum tuam. 3 Confitemini Domino, filii Israël, et …
Tobiæ 12
1 Tunc vocavit ad se Tobias filium suum, dixitque ei : Quid possumus dare viro isti sancto, qui venit tecum ? 2 Respondens Tobias, dixit patri suo : Pater, quam mercedem dabimus ei ? aut quid dignum poterit esse beneficiis ejus ? 3 Me duxit et reduxit sanum, pecuniam a …
Tobiæ 11
1 Cumque reverterentur, pervenerunt ad Charan, quæ est in medio itinere contra Niniven, undecimo die. 2 Dixitque angelus : Tobia frater, scis quemadmodum reliquisti patrem tuum. 3 Si placet itaque tibi, præcedamus, et lento gradu sequantur iter nostrum familiæ, simul cum conjuge tua, et cum animalibus. 4 Cumque hoc placuisset …
Tobiæ 10
1 Cum vero moras faceret Tobias, causa nuptiarum, sollicitus erat pater ejus Tobias, dicens : Putas quare moratur filius meus, aut quare detentus est ibi ? 2 Putasne Gabelus mortuus est, et nemo reddet illi pecuniam ? 3 Cœpit autem contristari nimis ipse, et Anna uxor ejus cum eo : …