1 Tunc vocavit Tobias angelum ad se, quem quidem hominem existimabat, dixitque ei : Azaria frater, peto ut auscultes verba mea. 2 Si meipsum tradam tibi servum, non ero condignus providentiæ tuæ : 3 tamen obsecro te ut assumas tibi animalia sive servitia, et vadas ad Gabelum in Rages civitatem …
Tobiæ 8
1 Postquam vero cœnaverunt, introduxerunt juvenem ad eam. 2 Recordatus itaque Tobias sermonum angeli, protulit de cassidili suo partem jecoris, posuitque eam super carbones vivos. 3 Tunc Raphaël angelus apprehendit dæmonium, et religavit illud in deserto superioris Ægypti. 4 Tunc hortatus est virginem Tobias, dixitque ei : Sara, exsurge, et …
Tobiæ 7
1 Ingressi sunt autem ad Raguelem, et suscepit eos Raguel cum gaudio. 2 Intuensque Tobiam Raguel, dixit Annæ uxori suæ : Quam similis est juvenis iste consobrino meo ! 3 Et cum hæc dixisset, ait : Unde estis juvenes fratres nostri ? At illi dixerunt : Ex tribu Nephthali sumus, …
Tobiæ 6
1 Profectus est autem Tobias, et canis secutus est eum, et mansit prima mansione juxta fluvium Tigris. 2 Et exivit ut lavaret pedes suos, et ecce piscis immanis exivit ad devorandum eum. 3 Quem expavescens Tobias clamavit voce magna, dicens : Domine, invadit me. 4 Et dixit ei angelus : …
Tobiæ 5
1 Tunc respondit Tobias patri suo, et dixit : Omnia quæcumque præcepisti mihi faciam, pater. 2 Quomodo autem pecuniam hanc requiram, ignoro : ille me nescit, et ego eum ignoro : quod signum dabo ei ? sed neque viam per quam pergatur illuc aliquando cognovi. 3 Tunc pater suus respondit …
Tobiæ 4
1 Igitur cum Tobias putaret orationem suam exaudiri ut mori potuisset, vocavit ad se Tobiam filium suum, 2 dixitque ei : Audi, fili mi, verba oris mei, et ea in corde tuo quasi fundamentum construe. 3 Cum acceperit Deus animam meam, corpus meum sepeli : et honorem habebis matri tuæ …
Tobiæ 3
1 Tunc Tobias ingemuit, et cœpit orare cum lacrimis, 2 dicens : Justus es, Domine, et omnia judicia tua justa sunt, et omnes viæ tuæ, misericordia, et veritas, et judicium. 3 Et nunc Domine, memor esto mei, et ne vindictam sumas de peccatis meis, neque reminiscaris delicta mea, vel parentum …
Tobiæ 2
1 Post hæc vero, cum esset dies festus Domini, et factum esset prandium bonum in domo Tobiæ, 2 dixit filio suo : Vade, et adduc aliquos de tribu nostra, timentes Deum, ut epulentur nobiscum. 3 Cumque abiisset, reversus nuntiavit ei unum ex filiis Israël jugulatum jacere in platea. Statimque exiliens …
Tobiæ 1
1 Tobias ex tribu et civitate Nephthali (quæ est in superioribus Galilææ supra Naasson, post viam quæ ducit ad occidentem, in sinistro habens civitatem Sephet) 2 cum captus esset in diebus Salmanasar regis Assyriorum, in captivitate tamen positus, viam veritatis non deseruit, 3 ita ut omnia quæ habere poterat, quotidie …
Nehemiæ 13
1 In die autem illo, lectum est in volumine Moysi, audiente populo : et inventum est scriptum in eo, quod non debeant introire Ammonites et Moabites in ecclesiam Dei usque in æternum : 2 eo quod non occurrerint filiis Israël cum pane et aqua, et conduxerint adversum eos Balaam ad …