1 Anno septimo Jehu, regnavit Joas : et quadraginta annis regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Sebia de Bersabee. 2 Fecitque Joas rectum coram Domino cunctis diebus quibus docuit eum Jojada sacerdos. 3 Verumtamen excelsa non abstulit : adhuc enim populus immolabat, et adolebat in excelsis incensum. 4 Dixitque Joas …
Regum IV 11
1 Athalia vero mater Ochoziæ, videns mortuum filium suum, surrexit, et interfecit omne semen regium. 2 Tollens autem Josaba filia regis Joram, soror Ochoziæ, Joas filium Ochoziæ, furata est eum de medio filiorum regis qui interficiebantur, et nutricem ejus de triclinio : et abscondit eum a facie Athaliæ ut non …
Regum IV 10
1 Erant autem Achab septuaginta filii in Samaria : scripsit ergo Jehu litteras, et misit in Samariam, ad optimates civitatis, et ad majores natu, et ad nutritios Achab, dicens : 2 Statim ut acceperitis litteras has, qui habetis filios domini vestri, et currus, et equos, et civitates firmas, et arma, …
Regum IV 9
1 Eliseus autem prophetes vocavit unum de filiis prophetarum, et ait illi : Accinge lumbos tuos, et tolle lenticulam olei hanc in manu tua, et vade in Ramoth Galaad. 2 Cumque veneris illuc, videbis Jehu filium Josaphat filii Namsi : et ingressus suscitabis eum de medio fratrum suorum, et introduces …
Regum IV 8
1 Eliseus autem locutus est ad mulierem cujus vivere fecerat filium, dicens : Surge, vade tu et domus tua, et peregrinare ubicumque repereris : vocavit enim Dominus famem, et veniet super terram septem annis. 2 Quæ surrexit, et fecit juxta verbum hominis Dei : et vadens cum domo sua, peregrinata …
Regum IV 7
1 Dixit autem Eliseus : Audite verbum Domini : Hæc dicit Dominus : In tempore hoc cras modius similæ uno statere erit, et duo modii hordei statere uno, in porta Samariæ. 2 Respondens unus de ducibus, super cujus manum rex incumbebat, homini Dei, ait : Si Dominus fecerit etiam cataractas …
Regum IV 6
1 Dixerunt autem filii prophetarum ad Eliseum : Ecce locus in quo habitamus coram te, angustus est nobis. 2 Eamus usque ad Jordanem, et tollant singuli de silva materias singulas, ut ædificemus nobis ibi locum ad habitandum. Qui dixit : Ite. 3 Et ait unus ex illis : Veni ergo …
Regum IV 5
1 Naaman princeps militiæ regis Syriæ erat vir magnus apud dominum suum, et honoratus : per illum enim dedit Dominus salutem Syriæ : erat autem vir fortis et dives, sed leprosus. 2 Porro de Syria egressi fuerant latrunculi, et captivam duxerant de terra Israël puellam parvulam, quæ erat in obsequio …
Regum IV 4
1 Mulier autem quædam de uxoribus prophetarum clamabat ad Eliseum, dicens : Servus tuus vir meus mortuus est, et tu nosti quia servus tuus fuit timens Dominum : et ecce creditor venit ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi. 2 Cui dixit Eliseus : Quid vis ut faciam tibi …
Regum IV 3
1 Joram vero filius Achab regnavit super Israël in Samaria anno decimooctavo Josaphat regis Judæ : regnavitque duodecim annis. 2 Et fecit malum coram Domino, sed non sicut pater suus et mater : tulit enim statuas Baal quas fecerat pater ejus. 3 Verumtamen in peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare …