1 Factum est autem cum levare vellet Dominus Eliam per turbinem in cælum, ibant Elias et Eliseus de Galgalis. 2 Dixitque Elias ad Eliseum : Sede hic, quia Dominus misit me usque in Bethel. Cui ait Eliseus : Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te. Cumque descendissent …
Regum IV 1
1 Prævaricatus est autem Moab in Israël, postquam mortuus est Achab. 2 Ceciditque Ochozias per cancellos cœnaculi sui, quod habebat in Samaria, et ægrotavit : misitque nuntios, dicens ad eos : Ite, consulite Beelzebub deum Accaron, utrum vivere queam de infirmitate mea hac. 3 Angelus autem Domini locutus est ad …
Regum III 22
1 Transierunt igitur tres anni absque bello inter Syriam et Israël. 2 In anno autem tertio, descendit Josaphat rex Juda ad regem Israël. 3 (Dixitque rex Israël ad servos suos : Ignoratis quod nostra sit Ramoth Galaad, et negligimus tollere eam de manu regis Syriæ ?) 4 Et ait ad …
Regum III 21
1 Post verba autem hæc, tempore illo vinea erat Naboth Jezrahelitæ, quæ erat in Jezrahel, juxta palatium Achab regis Samariæ. 2 Locutus est ergo Achab ad Naboth, dicens : Da mihi vineam tuam, ut faciam mihi hortum olerum, quia vicina est, et prope domum meam : daboque tibi pro ea …
Regum III 20
1 Porro Benadad rex Syriæ congregavit omnem exercitum suum, et triginta duos reges secum, et equos, et currus : et ascendens pugnabat contra Samariam, et obsidebat eam. 2 Mittensque nuntios ad Achab regem Israël in civitatem, 3 ait : Hæc dicit Benadad : Argentum tuum, et aurum tuum meum est …
Regum III 19
1 Nuntiavit autem Achab Jezabel omnia quæ fecerat Elias, et quomodo occidisset universos prophetas gladio. 2 Misitque Jezabel nuntium ad Eliam, dicens : Hæc mihi faciant dii, et hæc addant, nisi hac hora cras posuero animam tuam sicut animam unius ex illis. 3 Timuit ergo Elias, et surgens abiit quocumque …
Regum III 18
1 Post dies multos factum est verbum Domini ad Eliam, in anno tertio, dicens : Vade, et ostende te Achab, ut dem pluviam super faciem terræ. 2 Ivit ergo Elias, ut ostenderet se Achab : erat autem fames vehemens in Samaria. 3 Vocavitque Achab Abdiam dispensatorem domus suæ : Abdias …
Regum III 17
1 Et dixit Elias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Achab : Vivit Dominus Deus Israël, in cujus conspectu sto, si erit annis his ros et pluvia, nisi juxta oris mei verba. 2 Et factum est verbum Domini ad eum, dicens : 3 Recede hinc, et vade contra orientem, et abscondere …
Regum III 16
1 Factus est autem sermo Domini ad Jehu filium Hanani contra Baasa, dicens : 2 Pro eo quod exaltavi te de pulvere, et posui te ducem super populum meum Israël, tu autem ambulasti in via Jeroboam, et peccare fecisti populum meum Israël, ut me irritares in peccatis eorum : 3 …
Regum III 15
1 Igitur in octavodecimo anno regni Jeroboam filii Nabat, regnavit Abiam super Judam. 2 Tribus annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Maacha filia Abessalom. 3 Ambulavitque in omnibus peccatis patris sui, quæ fecerat ante eum : nec erat cor ejus perfectum cum Domino Deo suo, sicut cor David …