Judicum 14

1 Descendit ergo Samson in Thamnatha : vidensque ibi mulierem de filiabus Philisthiim, 2 ascendit, et nuntiavit patri suo et matri suæ, dicens : Vidi mulierem in Thamnatha de filiabus Philisthinorum : quam quæso ut mihi accipiatis uxorem. 3 Cui dixerunt pater et mater sua : Numquid non est mulier …

Judicum 13

1 Rursumque filii Israël fecerunt malum in conspectu Domini : qui tradidit eos in manus Philisthinorum quadraginta annis. 2 Erat autem quidam vir de Saraa, et de stirpe Dan, nomine Manue, habens uxorem sterilem. 3 Cui apparuit angelus Domini, et dixit ad eam : Sterilis es et absque liberis : …

Judicum 12

1 Ecce autem in Ephraim orta est seditio : nam transeuntes contra aquilonem, dixerunt ad Jephte : Quare vadens ad pugnam contra filios Ammon, vocare nos noluisti, ut pergeremus tecum ? igitur incendemus domum tuam. 2 Quibus ille respondit : Disceptatio erat mihi et populo meo contra filios Ammon vehemens …

Judicum 11

1 Fuit illo tempore Jephte Galaadites vir fortissimus atque pugnator, filius mulieris meretricis, qui natus est de Galaad. 2 Habuit autem Galaad uxorem, de qua suscepit filios : qui postquam creverant, ejecerunt Jephte, dicentes : Hæres in domo patris nostri esse non poteris, quia de altera matre natus es. 3 …

Judicum 10

1 Post Abimelech surrexit dux in Israël Thola filius Phua patrui Abimelech, vir de Issachar, qui habitavit in Samir montis Ephraim : 2 et judicavit Israëlem viginti et tribus annis, mortuusque est, ac sepultus in Samir. 3 Huic successit Jair Galaadites, qui judicavit Israël per viginti et duos annos, 4 …

Judicum 9

1 Abiit autem Abimelech filius Jerobaal in Sichem ad fratres matris suæ, et locutus est ad eos, et ad omnem cognationem domus patris matris suæ, dicens : 2 Loquimini ad omnes viros Sichem : Quid vobis est melius, ut dominentur vestri septuaginta viri omnes filii Jerobaal, an ut dominetur unus …

Judicum 8

1 Dixeruntque ad eum viri Ephraim : Quid est hoc quod facere voluisti, ut nos non vocares, cum ad pugnam pergeres contra Madian ? jurgantes fortiter, et prope vim inferentes. 2 Quibus ille respondit : Quod enim tale facere potui, quale vos fecistis ? nonne melior est racemus Ephraim, vindemiis …

Judicum 7

1 Igitur Jerobaal qui et Gedeon, de nocte consurgens, et omnis populus cum eo, venit ad fontem qui vocatur Harad. Erant autem castra Madian in valle ad septentrionalem plagam collis excelsi. 2 Dixitque Dominus ad Gedeon : Multus tecum est populus, nec tradetur Madian in manus ejus : ne glorietur …

Judicum 6

1 Fecerunt autem filii Israël malum in conspectu Domini : qui tradidit illos in manu Madian septem annis, 2 et oppressi sunt valde ab eis. Feceruntque sibi antra et speluncas in montibus, et munitissima ad repugnandum loca. 3 Cumque sevisset Israël, ascendebat Madian et Amalec, ceterique orientalium nationum : 4 …

Judicum 5

1 Cecineruntque Debbora et Barac filius Abinoëm in illo die, dicentes : 2 Qui sponte obtulistis de Israël animas vestras ad periculum, benedicite Domino. 3 Audite, reges ; auribus percipite, principes : ego sum, ego sum, quæ Domino canam, psallam Domino Deo Israël. 4 Domine, cum exires de Seir, et …