1 Addideruntque filii Israël facere malum in conspectu Domini post mortem Aod, 2 et tradidit illos Dominus in manus Jabin regis Chanaan, qui regnavit in Asor : habuitque ducem exercitus sui nomine Sisaram, ipse autem habitabat in Haroseth gentium. 3 Clamaveruntque filii Israël ad Dominum : nongentos enim habebat falcatos …
Judicum 3
1 Hæ sunt gentes quas Dominus dereliquit, ut erudiret in eis Israëlem, et omnes qui non noverant bella Chananæorum : 2 ut postea discerent filii eorum certare cum hostibus, et habere consuetudinem præliandi : 3 quinque satrapas Philisthinorum, omnemque Chananæum, et Sidonium, atque Hevæum, qui habitabat in monte Libano, de …
Judicum 2
1 Ascenditque angelus Domini de Galgalis ad Locum flentium, et ait : Eduxi vos de Ægypto, et introduxi in terram, pro qua juravi patribus vestris : et pollicitus sum ut non facerem irritum pactum meum vobiscum in sempiternum, 2 ita dumtaxat ut non feriretis fœdus cum habitatoribus terræ hujus, sed …
Judicum 1
1 Post mortem Josue, consuluerunt filii Israël Dominum, dicentes : Quis ascendet ante nos contra Chananæum, et erit dux belli ? 2 Dixitque Dominus : Judas ascendet : ecce tradidi terram in manus ejus. 3 Et ait Judas Simeoni fratri suo : Ascende mecum in sortem meam, et pugna contra …
Josue 24
1 Congregavitque Josue omnes tribus Israël in Sichem, et vocavit majores natu, ac principes, et judices, et magistros : steteruntque in conspectu Domini, 2 et ad populum sic locutus est : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Trans fluvium habitaverunt patres vestri ab initio, Thare pater Abraham et Nachor : …
Josue 23
1 Evoluto autem multo tempore, postquam pacem dederat Dominus Israëli, subjectis in gyro nationibus universis, et Josue jam longævo, et persenilis ætatis, 2 vocavit Josue omnem Israëlem, majoresque natu, et principes ac duces, et magistros, dixitque ad eos : Ego senui, et progressioris ætatis sum : 3 vosque cernitis omnia, …
Josue 22
1 Eodem tempore vocavit Josue Rubenitas, et Gaditas, et dimidiam tribum Manasse, 2 dixitque ad eos : Fecistis omnia quæ præcepit vobis Moyses famulus Domini : mihi quoque in omnibus obedistis, 3 nec reliquistis fratres vestros longo tempore, usque in præsentem diem, custodientes imperium Domini Dei vestri. 4 Quia igitur …
Josue 21
1 Accesseruntque principes familiarum Levi ad Eleazarum sacerdotem, et Josue filium Nun, et ad duces cognationum per singulas tribus filiorum Israël : 2 locutique sunt ad eos in Silo terræ Chanaan, atque dixerunt : Dominus præcepit per manum Moysi, ut darentur nobis urbes ad habitandum, et suburbana earum ad alenda …
Josue 20
1 Et locutus est Dominus ad Josue, dicens : Loquere filiis Israël, et dic eis : 2 Separate urbes fugitivorum, de quibus locutus sum ad vos per manum Moysi : 3 ut confugiat ad eas quicumque animam percusserit nescius, et possit evadere iram proximi, qui ultor est sanguinis : 4 …
Josue 19
1 Et egressa est sors secunda filiorum Simeon per cognationes suas : fuitque hæreditas 2 eorum in medio possessionis filiorum Juda : Bersabee et Sabee et Molada 3 et Hasersual, Bala et Asem 4 et Eltholad, Bethul et Harma 5 et Siceleg et Bethmarchaboth et Hasersusa 6 et Bethlebaoth et …