ad Corinthios II 6

1 Adjuvantes autem exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. 2 Ait enim : Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. 3 Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum : 4 sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut …

ad Corinthios II 5

1 Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod ædificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, æternam in cælis. 2 Nam et in hoc ingemiscimus, habitationem nostram, quæ de cælo est, superindui cupientes : 3 si tamen vestiti, non nudi inveniamur. 4 Nam et qui sumus in …

ad Corinthios II 4

1 Ideo habentes administrationem, juxta quod misericordiam consecuti sumus, non deficimus, 2 sed abdicamus occulta dedecoris, non ambulantes in astutia, neque adulterantes verbum Dei, sed in manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo. 3 Quod si etiam opertum est Evangelium nostrum, in iis, qui pereunt, est opertum …

ad Corinthios II 3

1 Incipimus iterum nosmetipsos commendare ? aut numquid egemus (sicut quidam) commendatitiis epistolis ad vos, aut ex vobis ? 2 Epistola nostra vos estis, scripta in cordibus nostris, quæ scitur, et legitur ab omnibus hominibus : 3 manifestati quod epistola estis Christi, ministrata a nobis, et scripta non atramento, sed …

ad Corinthios II 2

1 Statui autem hoc ipsum apud me, ne iterum in tristitia venirem ad vos. 2 Si enim ego contristo vos : et quis est, qui me lætificet, nisi qui contristatur ex me ? 3 Et hoc ipsum scripsi vobis, ut non cum venero, tristitiam super tristitiam habeam, de quibus oportuerat …

ad Corinthios II 1

1 Paulus, Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater, ecclesiæ Dei, quæ est Corinthi cum omnibus sanctis, qui sunt in universa Achaia. 2 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. 3 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, Pater misericordiarum, et Deus …

ad Corinthios I 16

1 De collectis autem, quæ fiunt in sanctos, sicut ordinavi ecclesiis Galatiæ, ita et vos facite. 2 Per unam sabbati unusquisque vestrum apud se seponat, recondens quod ei bene placuerit : ut non, cum venero, tunc collectæ fiant. 3 Cum autem præsens fuero, quos probaveritis per epistolas, hos mittam perferre …

ad Corinthios I 15

1 Notum autem vobis facio, fratres, Evangelium, quod prædicavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis, 2 per quod et salvamini : qua ratione prædicaverim vobis, si tenetis, nisi frustra credidistis. 3 Tradidi enim vobis in primis quod et accepi : quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum …

ad Corinthios I 14

1 Sectamini caritatem, æmulamini spiritualia : magis autem ut prophetetis. 2 Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed Deo : nemo enim audit. Spiritu autem loquitur mysteria. 3 Nam qui prophetat, hominibus loquitur ad ædificationem, et exhortationem, et consolationem. 4 Qui loquitur lingua, semetipsum ædificat : qui autem prophetat, …

ad Corinthios I 13

1 Si linguis hominum loquar, et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut æs sonans, aut cymbalum tinniens. 2 Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam : et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum. 3 Et si …