1 De spiritualibus autem, nolo vos ignorare fratres. 2 Scitis quoniam cum gentes essetis, ad simulacra muta prout ducebamini euntes. 3 Ideo notum vobis facio, quod nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu. Et nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu Sancto. 4 Divisiones vero gratiarum sunt, idem …
ad Corinthios I 11
1 Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. 2 Laudo autem vos fratres quod per omnia mei memores estis : et sicut tradidi vobis, præcepta mea tenetis. 3 Volo autem vos scire quod omnis viri caput, Christus est : caput autem mulieris, vir : caput vero Christi, Deus. 4 Omnis …
ad Corinthios I 10
1 Nolo enim vos ignorare fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, 2 et omnes in Moyse baptizati sunt in nube, et in mari : 3 et omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt, 4 et omnes eumdem potum spiritalem biberunt (bibebant autem de spiritali, consequente eos, …
ad Corinthios I 9
1 Non sum liber ? non sum Apostolus ? nonne Christum Jesum Dominum nostrum vidi ? nonne opus meum vos estis in Domino ? 2 Et si aliis non sum Apostolus, sed tamen vobis sum : nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino. 3 Mea defensio apud eos qui …
ad Corinthios I 8
1 De iis autem quæ idolis sacrificantur, scimus quia omnes scientiam habemus. Scientia inflat, caritas vero ædificat. 2 Si quis autem se existimat scire aliquid, nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire. 3 Si quis autem diligit Deum, hic cognitus est ab eo. 4 De escis autem quæ idolis immolantur, scimus …
ad Corinthios I 7
1 De quibus autem scripsistis mihi : Bonum est homini mulierem non tangere : 2 propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquæque suum virum habeat. 3 Uxori vir debitum reddat : similiter autem et uxor viro. 4 Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir. Similiter autem et …
ad Corinthios I 6
1 Audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum, judicari apud iniquos, et non apud sanctos ? 2 an nescitis quoniam sancti de hoc mundo judicabunt ? et si in vobis judicabitur mundus, indigni estis qui de minimis judicetis ? 3 Nescitis quoniam angelos judicabimus ? quanto magis sæcularia ? 4 …
ad Corinthios I 5
1 Omnino auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter gentes, ita ut uxorem patris sui aliquis habeat. 2 Et vos inflati estis : et non magis luctum habuistis ut tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit. 3 Ego quidem absens corpore, præsens autem spiritu, jam judicavi …
ad Corinthios I 4
1 Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. 2 Hic jam quæritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur. 3 Mihi autem pro minimo est ut a vobis judicer, aut ab humano die : sed neque meipsum judico. 4 Nihil enim mihi conscius sum, sed non in …
ad Corinthios I 3
1 Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Tamquam parvulis in Christo, 2 lac vobis potum dedi, non escam : nondum enim poteratis : sed nec nunc quidem potestis : adhuc enim carnales estis. 3 Cum enim sit inter vos zelus, et contentio : nonne …