ad Corinthios I 2

1 Et ego, cum venissem ad vos, fratres, veni non in sublimitate sermonis, aut sapientiæ, annuntians vobis testimonium Christi. 2 Non enim judicavi me scire aliquid inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum. 3 Et ego in infirmitate, et timore, et tremore multo fui apud vos : 4 et …

ad Corinthios I 1

1 Paulus vocatus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Sosthenes frater, 2 ecclesiæ Dei, quæ est Corinthi, sanctificatis in Christo Jesu, vocatis sanctis, cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi, in omni loco ipsorum et nostro. 3 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino …

ad Romanos 16

1 Commendo autem vobis Phœben sororem nostram, quæ est in ministerio ecclesiæ, quæ est in Cenchris : 2 ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis : et assistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit : etenim ipsa quoque astitit multis, et mihi ipsi. 3 Salutate Priscam et Aquilam, adjutores meos …

ad Romanos 15

1 Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere. 2 Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum, ad ædificationem. 3 Etenim Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est : Improperia improperantium tibi ceciderunt super me. 4 Quæcumque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt : …

ad Romanos 14

1 Infirmum autem in fide assumite, non in disceptationibus cogitationum. 2 Alius enim credit se manducare omnia : qui autem infirmus est, olus manducet. 3 Is qui manducat, non manducantem non spernat : et qui non manducat, manducantem non judicet : Deus enim illum assumpsit. 4 Tu quis es, qui …

ad Romanos 13

1 Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit : non est enim potestas nisi a Deo : quæ autem sunt, a Deo ordinatæ sunt. 2 Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt : 3 nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis …

ad Romanos 12

1 Obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum. 2 Et nolite conformari huic sæculo, sed reformamini in novitate sensus vestri : ut probetis quæ sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta. 3 Dico enim per gratiam quæ …

ad Romanos 11

1 Dico ergo : Numquid Deus repulit populum suum ? Absit. Nam et ego Israëlita sum ex semine Abraham, de tribu Benjamin : 2 non repulit Deus plebem suam, quam præscivit. An nescitis in Elia quid dicit Scriptura ? quemadmodum interpellat Deum adversum Israël : 3 Domine, prophetas tuos occiderunt, …

ad Romanos 10

1 Fratres, voluntas quidem cordis mei, et obsecratio ad Deum, fit pro illis in salutem. 2 Testimonium enim perhibeo illis quod æmulationem Dei habent, sed non secundum scientiam. 3 Ignorantes enim justitiam Dei, et suam quærentes statuere, justitiæ Dei non sunt subjecti. 4 Finis enim legis, Christus, ad justitiam omni …

ad Romanos 9

1 Veritatem dico in Christo, non mentior : testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto : 2 quoniam tristitia mihi magna est, et continuus dolor cordi meo. 3 Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem, 4 qui sunt Israëlitæ, …