1 Tunc accesserunt ad eum ab Jerosolymis scribæ et pharisæi, dicentes : 2 Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum ? non enim lavant manus suas cum panem manducant. 3 Ipse autem respondens ait illis : Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram ? Nam Deus dixit : 4 …
Matthæus 14
1 In illo tempore audivit Herodes tetrarcha famam Jesu : 2 et ait pueris suis : Hic est Joannes Baptista : ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo. 3 Herodes enim tenuit Joannem, et alligavit eum : et posuit in carcerem propter Herodiadem uxorem fratris sui. 4 …
Matthæus 13
1 In illo die exiens Jesus de domo, sedebat secus mare. 2 Et congregatæ sunt ad eum turbæ multæ, ita ut naviculam ascendens sederet : et omnis turba stabat in littore, 3 et locutus est eis multa in parabolis, dicens : Ecce exiit qui seminat, seminare. 4 Et dum seminat, …
Matthæus 12
1 In illo tempore abiit Jesus per sata sabbato : discipuli autem ejus esurientes cœperunt vellere spicas, et manducare. 2 Pharisæi autem videntes, dixerunt ei : Ecce discipuli tui faciunt quod non licet facere sabbatis. 3 At ille dixit eis : Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui …
Matthæus 11
1 Et factum est, cum consummasset Jesus, præcipiens duodecim discipulis suis, transiit inde ut doceret, et prædicaret in civitatibus eorum. 2 Joannes autem cum audisset in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis, 3 ait illi : Tu es, qui venturus es, an alium exspectamus ? 4 Et respondens …
Matthæus 10
1 Et convocatis duodecim discipulis suis, dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut ejicerent eos, et curarent omnem languorem, et omnem infirmitatem. 2 Duodecim autem Apostolorum nomina sunt hæc. Primus, Simon, qui dicitur Petrus : et Andreas frater ejus, 3 Jacobus Zebedæi, et Joannes frater ejus, Philippus, et Bartholomæus, Thomas, et …
Matthæus 9
1 Et ascendens in naviculam, transfretavit, et venit in civitatem suam. 2 Et ecce offerebant ei paralyticum jacentem in lecto. Et videns Jesus fidem illorum, dixit paralytico : Confide fili, remittuntur tibi peccata tua. 3 Et ecce quidam de scribis dixerunt intra se : Hic blasphemat. 4 Et cum vidisset …
Matthæus 8
1 Cum autem descendisset de monte, secutæ sunt eum turbæ multæ : 2 et ecce leprosus veniens, adorabat eum, dicens : Domine, si vis, potes me mundare. 3 Et extendens Jesus manum, tetigit eum, dicens : Volo : mundare. Et confestim mundata est lepra ejus. 4 Et ait illi Jesus …
Matthæus 7
1 Nolite judicare, ut non judicemini. 2 In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini : et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. 3 Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides ? 4 aut quomodo dicis fratri tuo : Sine ejiciam festucam de …
Matthæus 6
1 Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis : alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in cælis est. 2 Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritæ faciunt in synagogis, et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt …