Matthæus 5

1 Videns autem Jesus turbas, ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli ejus, 2 et aperiens os suum docebat eos dicens : 3 Beati pauperes spiritu : quoniam ipsorum est regnum cælorum. 4 Beati mites : quoniam ipsi possidebunt terram. 5 Beati qui lugent : quoniam ipsi …

Matthæus 4

1 Tunc Jesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo. 2 Et cum jejunasset quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, postea esuriit. 3 Et accedens tentator dixit ei : Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. 4 Qui respondens dixit : Scriptum est : Non …

Matthæus 3

1 In diebus autem illis venit Joannes Baptista prædicans in deserto Judææ, 2 et dicens : Pœnitentiam agite : appropinquavit enim regnum cælorum. 3 Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem : Vox clamantis in deserto : Parate viam Domini ; rectas facite semitas ejus. 4 Ipse …

Matthæus 2

1 Cum ergo natus esset Jesus in Bethlehem Juda in diebus Herodis regis, ecce magi ab oriente venerunt Jerosolymam, 2 dicentes : Ubi est qui natus est rex Judæorum ? vidimus enim stellam ejus in oriente, et venimus adorare eum. 3 Audiens autem Herodes rex, turbatus est, et omnis Jerosolyma …

Matthæus 1

1 Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham. 2 Abraham genuit Isaac. Isaac autem genuit Jacob. Jacob autem genuit Judam, et fratres ejus. 3 Judas autem genuit Phares, et Zaram de Thamar. Phares autem genuit Esron. Esron autem genuit Aram. 4 Aram autem genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Naasson. …

Machabæorum II 15

1 Nicanor autem, ut comperit Judam esse in locis Samariæ, cogitavit cum omni impetu die sabbati committere bellum. 2 Judæis vero qui illum per necessitatem sequebantur, dicentibus : Ne ita ferociter et barbare feceris, sed honorem tribue diei sanctificationis, et honora eum qui universa conspicit : 3 ille infelix interrogavit …

Machabæorum II 14

1 Sed post triennii tempus, cognovit Judas et qui cum eo erant Demetrium Seleuci cum multitudine valida et navibus per portam Tripolis ascendisse ad loca opportuna, 2 et tenuisse regiones adversus Antiochum, et ducem ejus Lysiam. 3 Alcimus autem quidam, qui summus sacerdos fuerat, sed voluntarie coinquinatus est temporibus commistionis, …

Machabæorum II 13

1 Anno centesimo quadragesimo nono, cognovit Judas Antiochum Eupatorem venire cum multitudine adversus Judæam, 2 et cum eo Lysiam procuratorem et præpositum negotiorum, secum habentem peditum centum decem millia, et equitum quinque millia, et elephantos viginti duos, currus cum falcibus trecentos. 3 Commiscuit autem se illis et Menelaus : et …

Machabæorum II 12

1 His factis pactionibus, Lysias pergebat ad regem, Judæi autem agriculturæ operam dabant. 2 Sed hi qui resederant, Timotheus, et Apollonius Gennæi filius, sed et Hieronymus, et Demophon super hos, et Nicanor Cypriarches, non sinebant eos in silentio agere et quiete. 3 Joppitæ vero tale quoddam flagitium perpetrarunt : rogaverunt …

Machabæorum II 11

1 Sed parvo post tempore, Lysias procurator regis et propinquus, ac negotiorum præpositus, graviter ferens de his quæ acciderant, 2 congregatis octoginta millibus, et equitatu universo, veniebat adversus Judæos, existimans se civitatem quidem captam gentibus habitaculum facturum, 3 templum vero in pecuniæ quæstum, sicut cetera delubra gentium, habiturum, et per …