Isaias 64

1 Utinam dirumperes cælos, et descenderes ; a facie tua montes defluerent ; 2 sicut exustio ignis tabescerent, aquæ arderent igni : ut notum fieret nomen tuum inimicis tuis ; a facie tua gentes turbarentur. 3 Cum feceris mirabilia, non sustinebimus ; descendisti, et a facie tua montes defluxerunt. 4 …

Isaias 63

1 Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra ? iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine fortitudinis suæ ? Ego qui loquor justitiam, et propugnator sum ad salvandum. 2 Quare ergo rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua sicut calcantium in torculari ? 3 Torcular …

Isaias 62

1 Propter Sion non tacebo, et propter Jerusalem non quiescam, donec egrediatur ut splendor justus ejus, et salvator ejus ut lampas accendatur. 2 Et videbunt gentes justum tuum, et cuncti reges inclytum tuum ; et vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini nominabit. 3 Et eris corona gloriæ in manu …

Isaias 61

1 Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me ; ad annuntiandum mansuetis misit me, ut mederer contritis corde, et prædicarem captivis indulgentiam, et clausis apertionem ; 2 ut prædicarem annum placabilem Domino, et diem ultionis Deo nostro ; ut consolarer omnes lugentes, 3 ut ponerem lugentibus Sion, et …

Isaias 60

1 Surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est. 2 Quia ecce tenebræ operient terram, et caligo populos ; super te autem orietur Dominus, et gloria ejus in te videbitur. 3 Et ambulabunt gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui. 4 …

Isaias 59

1 Ecce non est abbreviata manus Domini, ut salvare nequeat, neque aggravata est auris ejus, ut non exaudiat. 2 Sed iniquitates vestræ diviserunt inter vos et Deum vestrum ; et peccata vestra absconderunt faciem ejus a vobis, ne exaudiret. 3 Manus enim vestræ pollutæ sunt sanguine, et digiti vestri iniquitate …

Isaias 58

1 Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum, et domui Jacob peccata eorum. 2 Me etenim de die in diem quærunt, et scire vias meas volunt, quasi gens quæ justitiam fecerit, et judicium Dei sui non dereliquerit. Rogant me judicia justitiæ ; appropinquare …

Isaias 57

1 Justus perit, et non est qui recogitet in corde suo ; et viri misericordiæ colliguntur, quia non est qui intelligat : a facie enim malitiæ collectus est justus. 2 Veniat pax ; requiescat in cubili suo qui ambulavit in directione sua. 3 Vos autem accedite huc, filii auguratricis, semen …

Isaias 56

1 Hæc dicit Dominus : Custodite judicium, et facite justitiam, quia juxta est salus mea ut veniat, et justitia mea ut reveletur. 2 Beatus vir qui facit hoc, et filius hominis qui apprehendet istud, custodiens sabbatum ne polluat illud, custodiens manus suas ne faciat omne malum. 3 Et non dicat …

Isaias 55

1 Omnes sitientes, venite ad aquas, et qui non habetis argentum, properate, emite, et comedite : venite, emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac. 2 Quare appenditis argentum non in panibus, et laborem vestrum non in saturitate ? Audite, audientes me, et comedite bonum, et delectabitur in …