Isaias 54

1 Lauda, sterilis, quæ non paris ; decanta laudem, et hinni, quæ non pariebas : quoniam multi filii desertæ magis quam ejus quæ habet virum, dicit Dominus. 2 Dilata locum tentorii tui, et pelles tabernaculorum tuorum extende : ne parcas : longos fac funiculos tuos, et clavos tuos consolida. 3 …

Isaias 53

1 Quis credidit auditui nostro ? et brachium Domini cui revelatum est ? 2 Et ascendet sicut virgultum coram eo, et sicut radix de terra sitienti. Non est species ei, neque decor, et vidimus eum, et non erat aspectus, et desideravimus eum : 3 despectum, et novissimum virorum, virum dolorum, …

Isaias 52

1 Consurge, consurge, induere fortitudine tua, Sion ! induere vestimentis gloriæ tuæ, Jerusalem, civitas Sancti, quia non adjiciet ultra ut pertranseat per te incircumcisus et immundus. 2 Excutere de pulvere, consurge ; sede, Jerusalem ! solve vincula colli tui, captiva filia Sion. 3 Quia hæc dicit Dominus : Gratis venundati …

Isaias 51

1 Audite me, qui sequimini quod justum est, et quæritis Dominum ; attendite ad petram unde excisi estis, et ad cavernam laci de qua præcisi estis. 2 Attendite ad Abraham, patrem vestrum, et ad Saram, quæ peperit vos : quia unum vocavi eum, et benedixi ei, et multiplicavi eum. 3 …

Isaias 50

1 Hæc dicit Dominus : Quis est hic liber repudii matris vestræ, quo dimisi eam ? aut quis est creditor meus, cui vendidi vos ? Ecce in iniquitatibus vestris venditi estis, et in sceleribus vestris dimisi matrem vestram. 2 Quia veni, et non erat vir ; vocavi, et non erat …

Isaias 49

1 Audite, insulæ, et attendite, populi de longe : Dominus ab utero vocavit me ; de ventre matris meæ recordatus est nominis mei. 2 Et posuit os meum quasi gladium acutum, in umbra manus suæ protexit me, et posuit me sicut sagittam electam : in pharetra sua abscondit me. 3 …

Isaias 48

1 Audite hæc, domus Jacob, qui vocamini nomine Israël, et de aquis Juda existis ; qui juratis in nomine Domini, et Dei Israël recordamini non in veritate neque in justitia. 2 De civitate enim sancta vocati sunt, et super Deum Israël constabiliti sunt : Dominus exercituum nomen ejus. 3 Priora …

Isaias 47

1 Descende, sede in pulvere, virgo filia Babylon : sede in terra ; non est solium filiæ Chaldæorum, quia ultra non vocaberis mollis et tenera. 2 Tolle molam, et mole farinam ; denuda turpitudinem tuam ; discooperi humerum, revela crura, transi flumina. 3 Revelabitur ignominia tua, et videbitur opprobrium tuum …

Isaias 46

1 Confractus est Bel, contritus est Nabo ; facta sunt simulacra eorum bestiis et jumentis, onera vestra gravi pondere usque ad lassitudinem. 2 Contabuerunt, et contrita sunt simul ; non potuerunt salvare portantem, et anima eorum in captivitatem ibit. 3 Audite me, domus Jacob, et omne residuum domus Israël ; …

Isaias 45

1 Hæc dicit Dominus christo meo Cyro, cujus apprehendi dexteram, ut subjiciam ante faciem ejus gentes, et dorsa regum vertam, et aperiam coram eo januas, et portæ non claudentur : 2 Ego ante te ibo, et gloriosos terræ humiliabo ; portas æreas conteram, et vectes ferreos confringam : 3 et …