Isaias 14

1 Prope est ut veniat tempus ejus, et dies ejus non elongabuntur. Miserebitur enim Dominus Jacob, et eliget adhuc de Israël, et requiescere eos faciet super humum suam ; adjungetur advena ad eos, et adhærebit domui Jacob. 2 Et tenebunt eos populi, et adducent eos in locum suum ; et …

Isaias 13

1 Onus Babylonis, quod vidit Isaias, filius Amos. 2 Super montem caliginosum levate signum : exaltate vocem, levate manum, et ingrediantur portas duces. 3 Ego mandavi sanctificatis meis, et vocavi fortes meos in ira mea, exsultantes in gloria mea. 4 Vox multitudinis in montibus, quasi populorum frequentium ; vox sonitus …

Isaias 12

1 Et dices in die illa : Confitebor tibi, Domine, quoniam iratus es mihi ; conversus est furor tuus, et consolatus es me. 2 Ecce Deus salvator meus ; fiducialiter agam, et non timebo : quia fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem. 3 Haurietis …

Isaias 11

1 Et egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet. 2 Et requiescet super eum spiritus Domini : spiritus sapientiæ et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiæ et pietatis ; 3 et replebit eum spiritus timoris Domini. Non secundum visionem oculorum judicabit, neque secundum auditum aurium …

Isaias 10

1 Væ qui condunt leges iniquas, et scribentes injustitiam scripserunt, 2 ut opprimerent in judicio pauperes, et vim facerent causæ humilium populi mei ; ut essent viduæ præda eorum, et pupillos diriperent. 3 Quid facietis in die visitationis, et calamitatis de longe venientis ? ad cujus confugietis auxilium ? et …

Isaias 9

1 Primo tempore alleviata est terra Zabulon et terra Nephthali : et novissimo aggravata est via maris trans Jordanem Galilææ gentium. 2 Populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam ; habitantibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis. 3 Multiplicasti gentem, et non magnificasti lætitiam. Lætabuntur coram te, …

Isaias 8

1 Et dixit Dominus ad me : Sume tibi librum grandem, et scribe in eo stylo hominis : Velociter spolia detrahe, cito prædare. 2 Et adhibui mihi testes fideles, Uriam sacerdotem, et Zachariam, filium Barachiæ : 3 et accessi ad prophetissam, et concepit, et peperit filium. Et dixit Dominus ad …

Isaias 7

1 Et factum est in diebus Achaz, filii Joathan, filii Oziæ, regis Juda, ascendit Rasin, rex Syriæ, et Phacee, filius Romeliæ, rex Israël, in Jerusalem, ad præliandum contra eam : et non potuerunt 2 debellare eam. Et nuntiaverunt domui David, dicentes : Requievit Syria super Ephraim. Et commotum est cor …

Isaias 6

1 In anno quo mortuus est rex Ozias, vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum ; et ea quæ sub ipso erant replebant templum. 2 Seraphim stabant super illud : sex alæ uni, et sex alæ alteri ; duabus velabant faciem ejus, et duabus velabant pedes ejus, et duabus …

Isaias 5

1 Cantabo dilecto meo canticum patruelis mei vineæ suæ. Vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei. 2 Et sepivit eam, et lapides elegit ex illa, et plantavit eam electam ; et ædificavit turrim in medio ejus, et torcular exstruxit in ea ; et exspectavit ut faceret uvas, et …