Isaias 4

1 Et apprehendent septem mulieres virum unum in die illa, dicentes : Panem nostrum comedemus, et vestimentis nostris operiemur : tantummodo invocetur nomen tuum super nos ; aufer opprobrium nostrum. 2 In die illa, erit germen Domini in magnificentia et gloria, et fructus terræ sublimis, et exsultatio his qui salvati …

Isaias 3

1 Ecce enim Dominator, Dominus exercituum, auferet a Jerusalem et a Juda validum et fortem, omne robur panis, et omne robor aquæ ; 2 fortem, et virum bellatorem, judicem, et prophetam, et ariolum, et senem ; 3 principem super quinquaginta, et honorabilem vultu et consiliarium, et sapientem de architectis, et …

Isaias 2

1 Verbum quod vidit Isaias, filius Amos, super Juda et Jerusalem. 2 Et erit in novissimis diebus : præparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles ; et fluent ad eum omnes gentes, 3 et ibunt populi multi, et dicent : Venite, et ascendamus ad montem Domini, …

Isaias 1

1 Visio Isaiæ, filii Amos, quam vidit super Judam et Jerusalem, in diebus Oziæ, Joathan, Achaz, et Ezechiæ, regum Juda. 2 Audite, cæli, et auribus percipe, terra, quoniam Dominus locutus est. Filios enutrivi, et exaltavi ; ipsi autem spreverunt me. 3 Cognovit bos possessorem suum, et asinus præsepe domini sui …

Ecclesiasticus 51

1 Oratio Jesu filii Sirach. Confitebor tibi, Domine rex, et collaudabo te Deum salvatorem meum. 2 Confitebor nomini tuo, quoniam adjutor et protector factus es mihi, 3 et liberasti corpus meum a perditione : a laqueo linguæ iniquæ, et a labiis operantium mendacium : et in conspectu astantium factus es …

Ecclesiasticus 50

1 Simon, Oniæ filius, sacerdos magnus, qui in vita sua suffulsit domum, et in diebus suis corroboravit templum. 2 Templi etiam altitudo ab ipso fundata est, duplex ædificatio, et excelsi parietes templi. 3 In diebus ipsius emanaverunt putei aquarum, et quasi mare adimpleti sunt supra modum. 4 Qui curavit gentem …

Ecclesiasticus 49

1 Memoria Josiæ in compositionem odoris facta opus pigmentarii. 2 In omni ore quasi mel indulcabitur ejus memoria, et ut musica in convivio vini. 3 Ipse est directus divinitus in pœnitentiam gentis, et tulit abominationes impietatis. 4 Et gubernavit ad Dominum cor ipsius, et in diebus peccatorum corroboravit pietatem. 5 …

Ecclesiasticus 48

1 Et surrexit Elias propheta quasi ignis, et verbum ipsius quasi facula ardebat. 2 Qui induxit in illos famem : et irritantes illum invidia sua pauci facti sunt : non enim poterant sustinere præcepta Domini. 3 Verbo Domini continuit cælum, et dejecit de cælo ignem ter. 4 Sic amplificatus est …

Ecclesiasticus 47

1 Post hæc surrexit Nathan, propheta in diebus David. 2 Et quasi adeps separatus a carne, sic David a filiis Israël. 3 Cum leonibus lusit quasi cum agnis, et in ursis similiter fecit sicut in agnis ovium, in juventute sua. 4 Numquid non occidit gigantem, et abstulit opprobrium de gente …

Ecclesiasticus 46

1 Fortis in bello Jesus Nave, successor Moysi in prophetis, qui fuit magnus secundum nomen suum, 2 maximus in salutem electorum Dei, expugnare insurgentes hostes, ut consequeretur hæreditatem Israël. 3 Quam gloriam adeptus est in tollendo manus suas, et jactando contra civitates rhomphæas ! 4 Quis ante illum sic restitit …