Proverbia 25

1 Hæ quoque parabolæ Salomonis, quas transtulerunt viri Ezechiæ regis Juda. 2 Gloria Dei est celare verbum, et gloria regum investigare sermonem. 3 Cælum sursum, et terra deorsum, et cor regum inscrutabile. 4 Aufer rubiginem de argento, et egredietur vas purissimum. 5 Aufer impietatem de vultu regis, et firmabitur justitia …

Proverbia 24

1 Ne æmuleris viros malos, nec desideres esse cum eis : 2 quia rapinas meditatur mens eorum, et fraudes labia eorum loquuntur. 3 Sapientia ædificabitur domus, et prudentia roborabitur. 4 In doctrina replebuntur cellaria, universa substantia pretiosa et pulcherrima. 5 Vir sapiens fortis est, et vir doctus robustus et validus …

Proverbia 23

1 Quando sederis ut comedas cum principe, diligenter attende quæ apposita sunt ante faciem tuam. 2 Et statue cultrum in gutture tuo : si tamen habes in potestate animam tuam. 3 Ne desideres de cibis ejus, in quo est panis mendacii. 4 Noli laborare ut diteris, sed prudentiæ tuæ pone …

Proverbia 22

1 Melius est nomen bonum quam divitiæ multæ ; super argentum et aurum gratia bona. 2 Dives et pauper obviaverunt sibi : utriusque operator est Dominus. 3 Callidus vidit malum, et abscondit se ; innocens pertransiit, et afflictus est damno. 4 Finis modestiæ timor Domini, divitiæ, et gloria, et vita. …

Proverbia 21

1 Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini : quocumque voluerit, inclinabit illud. 2 Omnis via viri recta sibi videtur : appendit autem corda Dominus. 3 Facere misericordiam et judicium magis placet Domino quam victimæ. 4 Exaltatio oculorum est dilatatio cordis ; lucerna impiorum peccatum. 5 Cogitationes robusti …

Proverbia 20

1 Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas : quicumque his delectatur non erit sapiens. 2 Sicut rugitus leonis, ita et terror regis : qui provocat eum peccat in animam suam. 3 Honor est homini qui separat se a contentionibus ; omnes autem stulti miscentur contumeliis. 4 Propter frigus piger arare …

Proverbia 19

1 Melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam dives torquens labia sua, et insipiens. 2 Ubi non est scientia animæ, non est bonum, et qui festinus est pedibus offendet. 3 Stultitia hominis supplantat gressus ejus, et contra Deum fervet animo suo. 4 Divitiæ addunt amicos plurimos ; a …

Proverbia 18

1 Occasiones quærit qui vult recedere ab amico : omni tempore erit exprobrabilis. 2 Non recipit stultus verba prudentiæ, nisi ea dixeris quæ versantur in corde ejus. 3 Impius, cum in profundum venerit peccatorum, contemnit ; sed sequitur eum ignominia et opprobrium. 4 Aqua profunda verba ex ore viri, et …

Proverbia 17

1 Melior est buccella sicca cum gaudio quam domus plena victimis cum jurgio. 2 Servus sapiens dominabitur filiis stultis, et inter fratres hæreditatem dividet. 3 Sicut igne probatur argentum et aurum camino, ita corda probat Dominus. 4 Malus obedit linguæ iniquæ, et fallax obtemperat labiis mendacibus. 5 Qui despicit pauperem …

Proverbia 16

1 Hominis est animam præparare, et Domini gubernare linguam. 2 Omnes viæ hominis patent oculis ejus ; spirituum ponderator est Dominus. 3 Revela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuæ. 4 Universa propter semetipsum operatus est Dominus ; impium quoque ad diem malum. 5 Abominatio Domini est omnis arrogans ; …