1 Responsio mollis frangit iram ; sermo durus suscitat furorem. 2 Lingua sapientium ornat scientiam ; os fatuorum ebullit stultitiam. 3 In omni loco, oculi Domini contemplantur bonos et malos. 4 Lingua placabilis lignum vitæ ; quæ autem immoderata est conteret spiritum. 5 Stultus irridet disciplinam patris sui ; qui …
Proverbia 14
1 Sapiens mulier ædificat domum suam ; insipiens exstructam quoque manibus destruet. 2 Ambulans recto itinere, et timens Deum, despicitur ab eo qui infami graditur via. 3 In ore stulti virga superbiæ ; labia autem sapientium custodiunt eos. 4 Ubi non sunt boves, præsepe vacuum est ; ubi autem plurimæ …
Proverbia 13
1 Filius sapiens doctrina patris ; qui autem illusor est non audit cum arguitur. 2 De fructu oris sui homo satiabitur bonis : anima autem prævaricatorum iniqua. 3 Qui custodit os suum custodit animam suam ; qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala. 4 Vult et non vult piger …
Proverbia 12
1 Qui diligit disciplinam diligit scientiam ; qui autem odit increpationes insipiens est. 2 Qui bonus est hauriet gratiam a Domino ; qui autem confidit in cogitationibus suis impie agit. 3 Non roborabitur homo ex impietate, et radix justorum non commovebitur. 4 Mulier diligens corona est viro suo ; et …
Proverbia 11
1 Statera dolosa abominatio est apud Dominum, et pondus æquum voluntas ejus. 2 Ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia ; ubi autem est humilitas, ibi et sapientia. 3 Simplicitas justorum diriget eos, et supplantatio perversorum vastabit illos. 4 Non proderunt divitiæ in die ultionis ; justitia autem liberabit a …
Proverbia 10
1 Filius sapiens lætificat patrem, filius vero stultus mœstitia est matris suæ. 2 Nil proderunt thesauri impietatis, justitia vero liberabit a morte. 3 Non affliget Dominus fame animam justi, et insidias impiorum subvertet. 4 Egestatem operata est manus remissa ; manus autem fortium divitias parat. Qui nititur mendaciis, hic pascit …
Proverbia 9
1 Sapientia ædificavit sibi domum : excidit columnas septem. 2 Immolavit victimas suas, miscuit vinum, et proposuit mensam suam. 3 Misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad mœnia civitatis. 4 Si quis est parvulus, veniat ad me. Et insipientibus locuta est : 5 Venite, comedite panem meum, et …
Proverbia 8
1 Numquid non sapientia clamitat, et prudentia dat vocem suam ? 2 In summis excelsisque verticibus supra viam, in mediis semitis stans, 3 juxta portas civitatis, in ipsis foribus loquitur, dicens : 4 O viri, ad vos clamito, et vox mea ad filios hominum. 5 Intelligite, parvuli, astutiam, et insipientes, …
Proverbia 7
1 Fili mi, custodi sermones meos, et præcepta mea reconde tibi. Fili, 2 serva mandata mea, et vives ; et legem meam quasi pupillam oculi tui : 3 liga eam in digitis tuis, scribe illam in tabulis cordis tui. 4 Dic sapientiæ : Soror mea es, et prudentiam voca amicam …
Proverbia 6
1 Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam : 2 illaqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus. 3 Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina, suscita amicum tuum. 4 Ne dederis somnum oculis …