1 Fili mi, attende ad sapientiam meam, et prudentiæ meæ inclina aurem tuam : 2 ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent. Ne attendas fallaciæ mulieris ; 3 favus enim distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur ejus : 4 novissima autem illius amara quasi absinthium, et acuta quasi …
Proverbia 4
1 Audite, filii, disciplinam patris, et attendite ut sciatis prudentiam. 2 Donum bonum tribuam vobis : legem meam ne derelinquatis. 3 Nam et ego filius fui patris mei, tenellus et unigenitus coram matre mea. 4 Et docebat me, atque dicebat : Suscipiat verba mea cor tuum ; custodi præcepta mea, …
Proverbia 3
1 Fili mi, ne obliviscaris legis meæ, et præcepta mea cor tuum custodiat : 2 longitudinem enim dierum, et annos vitæ, et pacem, apponent tibi. 3 Misericordia et veritas te non deserant ; circumda eas gutturi tuo, et describe in tabulis cordis tui : 4 et invenies gratiam, et disciplinam …
Proverbia 2
1 Fili mi, si susceperis sermones meos, et mandata mea absconderis penes te : 2 ut audiat sapientiam auris tua, inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam. 3 Si enim sapientiam invocaveris, et inclinaveris cor tuum prudentiæ ; 4 si quæsieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam : 5 …
Proverbia 1
1 Parabolæ Salomonis, filii David, regis Israël, 2 ad sciendam sapientiam et disciplinam ; 3 ad intelligenda verba prudentiæ, et suscipiendam eruditionem doctrinæ, justitiam, et judicium, et æquitatem : 4 ut detur parvulis astutia, adolescenti scientia et intellectus. 5 Audiens sapiens, sapientior erit, et intelligens gubernacula possidebit. 6 Animadvertet parabolam …
Psalmi 150
1 Alleluja. Laudate Dominum in sanctis ejus ; laudate eum in firmamento virtutis ejus. 2 Laudate eum in virtutibus ejus ; laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus. 3 Laudate eum in sono tubæ ; laudate eum in psalterio et cithara. 4 Laudate eum in tympano et choro ; laudate eum …
Psalmi 149
1 Alleluja. Cantate Domino canticum novum ; laus ejus in ecclesia sanctorum. 2 Lætetur Israël in eo qui fecit eum, et filii Sion exsultent in rege suo. 3 Laudent nomen ejus in choro ; in tympano et psalterio psallant ei. 4 Quia beneplacitum est Domino in populo suo, et exaltabit …
Psalmi 148
1 Alleluja. Laudate Dominum de cælis ; laudate eum in excelsis. 2 Laudate eum, omnes angeli ejus ; laudate eum, omnes virtutes ejus. 3 Laudate eum, sol et luna ; laudate eum, omnes stellæ et lumen. 4 Laudate eum, cæli cælorum ; et aquæ omnes quæ super cælos sunt, 5 …
Psalmi 147
1 Alleluja. Lauda, Jerusalem, Dominum ; lauda Deum tuum, Sion. 2 Quoniam confortavit seras portarum tuarum ; benedixit filiis tuis in te. 3 Qui posuit fines tuos pacem, et adipe frumenti satiat te. 4 Qui emittit eloquium suum terræ : velociter currit sermo ejus. 5 Qui dat nivem sicut lanam …
Psalmi 146
1 Alleluja. Laudate Dominum, quoniam bonus est psalmus ; Deo nostro sit jucunda, decoraque laudatio. 2 Ædificans Jerusalem Dominus, dispersiones Israëlis congregabit : 3 qui sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum ; 4 qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocat. 5 Magnus Dominus noster, et magna virtus …