1 Alleluja. Credidi, propter quod locutus sum ; ego autem humiliatus sum nimis. 2 Ego dixi in excessu meo : Omnis homo mendax. 3 Quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi ? 4 Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. 5 Vota mea Domino reddam coram omni populo ejus. …
Psalmi 114
1 Alleluja. Dilexi, quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meæ. 2 Quia inclinavit aurem suam mihi, et in diebus meis invocabo. 3 Circumdederunt me dolores mortis ; et pericula inferni invenerunt me. Tribulationem et dolorem inveni, 4 et nomen Domini invocavi : o Domine, libera animam meam. 5 Misericors Dominus et …
Psalmi 113
1 Alleluja. In exitu Israël de Ægypto, domus Jacob de populo barbaro, 2 facta est Judæa sanctificatio ejus ; Israël potestas ejus. 3 Mare vidit, et fugit ; Jordanis conversus est retrorsum. 4 Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium. 5 Quid est tibi, mare, quod fugisti ? …
Psalmi 112
1 Alleluja. Laudate, pueri, Dominum ; laudate nomen Domini. 2 Sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in sæculum. 3 A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini. 4 Excelsus super omnes gentes Dominus, et super cælos gloria ejus. 5 Quis sicut Dominus Deus noster, qui in …
Psalmi 111
1 Alleluja, reversionis Aggæi et Zachariæ. Beatus vir qui timet Dominum : in mandatis ejus volet nimis. 2 Potens in terra erit semen ejus ; generatio rectorum benedicetur. 3 Gloria et divitiæ in domo ejus, et justitia ejus manet in sæculum sæculi. 4 Exortum est in tenebris lumen rectis : …
Psalmi 110
1 Alleluja. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, in consilio justorum, et congregatione. 2 Magna opera Domini : exquisita in omnes voluntates ejus. 3 Confessio et magnificentia opus ejus, et justitia ejus manet in sæculum sæculi. 4 Memoriam fecit mirabilium suorum, misericors et miserator Dominus. 5 Escam dedit timentibus …
Psalmi 109
1 Psalmus David. Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. 2 Virgam virtutis tuæ emittet Dominus ex Sion : dominare in medio inimicorum tuorum. 3 Tecum principium in die virtutis tuæ in splendoribus sanctorum : ex utero, ante luciferum, genui te. …
Psalmi 108
1 In finem. Psalmus David. 2 Deus, laudem meam ne tacueris, quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est. 3 Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me : et expugnaverunt me gratis. 4 Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi ; ego autem orabam. …
Psalmi 107
1 Canticum Psalmi, ipsi David. 2 Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum ; cantabo, et psallam in gloria mea. 3 Exsurge, gloria mea ; exsurge, psalterium et cithara ; exsurgam diluculo. 4 Confitebor tibi in populis, Domine, et psallam tibi in nationibus : 5 quia magna est super cælos …
Psalmi 106
1 Alleluja. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus. 2 Dicant qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici, et de regionibus congregavit eos, 3 a solis ortu, et occasu, ab aquilone, et mari. 4 Erraverunt in solitudine, in inaquoso ; viam civitatis habitaculi non invenerunt. …