Psalmi 105

1 Alleluja. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus. 2 Quis loquetur potentias Domini ; auditas faciet omnes laudes ejus ? 3 Beati qui custodiunt judicium, et faciunt justitiam in omni tempore. 4 Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui ; visita nos in salutari tuo : 5 …

Psalmi 104

1 Alleluja. Confitemini Domino, et invocate nomen ejus ; annuntiate inter gentes opera ejus. 2 Cantate ei, et psallite ei ; narrate omnia mirabilia ejus. 3 Laudamini in nomine sancto ejus ; lætetur cor quærentium Dominum. 4 Quærite Dominum, et confirmamini ; quærite faciem ejus semper. 5 Mementote mirabilium ejus …

Psalmi 103

1 Ipsi David. Benedic, anima mea, Domino : Domine Deus meus, magnificatus es vehementer. Confessionem et decorem induisti, 2 amictus lumine sicut vestimento. Extendens cælum sicut pellem, 3 qui tegis aquis superiora ejus : qui ponis nubem ascensum tuum ; qui ambulas super pennas ventorum : 4 qui facis angelos …

Psalmi 102

1 Ipsi David. Benedic, anima mea, Domino, et omnia quæ intra me sunt nomini sancto ejus. 2 Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus. 3 Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis ; qui sanat omnes infirmitates tuas : 4 qui redimit de interitu vitam tuam ; qui coronat …

Psalmi 101

1 Oratio pauperis, cum anxius fuerit, et in conspectu Domini effuderit precem suam. 2 Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat. 3 Non avertas faciem tuam a me : in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam ; in quacumque die invocavero te, velociter exaudi me. …

Psalmi 100

1 Psalmus ipsi David. Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine ; psallam, 2 et intelligam in via immaculata : quando venies ad me ? Perambulabam in innocentia cordis mei, in medio domus meæ. 3 Non proponebam ante oculos meos rem injustam ; facientes prævaricationes odivi ; non adhæsit mihi 4 …

Psalmi 99

1 Psalmus in confessione. 2 Jubilate Deo, omnis terra ; servite Domino in lætitia. Introite in conspectu ejus in exsultatione. 3 Scitote quoniam Dominus ipse est Deus ; ipse fecit nos, et non ipsi nos : populus ejus, et oves pascuæ ejus. 4 Introite portas ejus in confessione ; atria …

Psalmi 98

1 Psalmus ipsi David. Dominus regnavit : irascantur populi ; qui sedet super cherubim : moveatur terra. 2 Dominus in Sion magnus, et excelsus super omnes populos. 3 Confiteantur nomini tuo magno, quoniam terribile et sanctum est, 4 et honor regis judicium diligit. Tu parasti directiones ; judicium et justitiam …

Psalmi 97

1 Psalmus ipsi David. Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit. Salvavit sibi dextera ejus, et brachium sanctum ejus. 2 Notum fecit Dominus salutare suum ; in conspectu gentium revelavit justitiam suam. 3 Recordatus est misericordiæ suæ, et veritatis suæ domui Israël. Viderunt omnes termini terræ salutare Dei nostri. 4 …

Psalmi 96

1 Huic David, quando terra ejus restituta est. Dominus regnavit : exsultet terra ; lætentur insulæ multæ. 2 Nubes et caligo in circuitu ejus ; justitia et judicium correctio sedis ejus. 3 Ignis ante ipsum præcedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus. 4 Illuxerunt fulgura ejus orbi terræ ; vidit, …