Job 37

1 Super hoc expavit cor meum, et emotum est de loco suo. 2 Audite auditionem in terrore vocis ejus, et sonum de ore illius procedentem. 3 Subter omnes cælos ipse considerat, et lumen illius super terminos terræ. 4 Post eum rugiet sonitus ; tonabit voce magnitudinis suæ : et non …

Job 36

1 Addens quoque Eliu, hæc locutus est : 2 Sustine me paululum, et indicabo tibi : adhuc enim habeo quod pro Deo loquar. 3 Repetam scientiam meam a principio, et operatorem meum probabo justum. 4 Vere enim absque mendacio sermones mei, et perfecta scientia probabitur tibi. 5 Deus potentes non …

Job 35

1 Igitur Eliu hæc rursum locutus est : 2 Numquid æqua tibi videtur tua cogitatio, ut diceres : Justior sum Deo ? 3 Dixisti enim : Non tibi placet quod rectum est : vel quid tibi proderit, si ego peccavero ? 4 Itaque ego respondebo sermonibus tuis, et amicis tuis …

Job 34

1 Pronuntians itaque Eliu, etiam hæc locutus est : 2 Audite, sapientes, verba mea : et eruditi, auscultate me. 3 Auris enim verba probat, et guttur escas gustu dijudicat. 4 Judicium eligamus nobis, et inter nos videamus quid sit melius. 5 Quia dixit Job : Justus sum, et Deus subvertit …

Job 33

1 Audi igitur, Job, eloquia mea, et omnes sermones meos ausculta. 2 Ecce aperui os meum : loquatur lingua mea in faucibus meis. 3 Simplici corde meo sermones mei, et sententiam puram labia mea loquentur. 4 Spiritus Dei fecit me, et spiraculum Omnipotentis vivificavit me. 5 Si potes, responde mihi, …

Job 32

1 Omiserunt autem tres viri isti respondere Job, eo quod justus sibi videretur. 2 Et iratus indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites, de cognatione Ram : iratus est autem adversum Job, eo quod justum se esse diceret coram Deo. 3 Porro adversum amicos ejus indignatus est, eo quod non invenissent …

Job 31

1 Pepigi fœdus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine. 2 Quam enim partem haberet in me Deus desuper, et hæreditatem Omnipotens de excelsis ? 3 Numquid non perditio est iniquo, et alienatio operantibus injustitiam ? 4 Nonne ipse considerat vias meas, et cunctos gressus meos dinumerat ? …

Job 30

1 Nunc autem derident me juniores tempore, quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei : 2 quorum virtus manuum mihi erat pro nihilo, et vita ipsa putabantur indigni : 3 egestate et fame steriles, qui rodebant in solitudine, squallentes calamitate et miseria. 4 Et mandebant herbas, et arborum …

Job 29

1 Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit : 2 Quis mihi tribuat ut sim juxta menses pristinos, secundum dies quibus Deus custodiebat me ? 3 Quando splendebat lucerna ejus super caput meum, et ad lumen ejus ambulabam in tenebris : 4 sicut fui in diebus adolescentiæ meæ, quando …

Job 28

1 Habet argentum venarum suarum principia, et auro locus est in quo conflatur. 2 Ferrum de terra tollitur, et lapis solutus calore in æs vertitur. 3 Tempus posuit tenebris, et universorum finem ipse considerat : lapidem quoque caliginis et umbram mortis. 4 Dividit torrens a populo peregrinante eos quos oblitus …