Job 27

1 Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit : 2 Vivit Deus, qui abstulit judicium meum, et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam. 3 Quia donec superest halitus in me, et spiritus Dei in naribus meis, 4 non loquentur labia mea iniquitatem, nec lingua mea meditabitur mendacium. 5 …

Job 26

1 Respondens autem Job dixit : 2 Cujus adjutor es ? numquid imbecillis ? et sustentas brachium ejus qui non est fortis ? 3 Cui dedisti consilium ? forsitan illi qui non habet sapientiam : et prudentiam tuam ostendisti plurimam. 4 Quem docere voluisti ? nonne eum qui fecit spiramentum …

Job 25

1 Respondens autem Baldad Suhites, dixit : 2 Potestas et terror apud eum est, qui facit concordiam in sublimibus suis. 3 Numquid est numerus militum ejus ? et super quem non surget lumen illius ? 4 Numquid justificari potest homo comparatus Deo ? aut apparere mundus natus de muliere ? …

Job 24

1 Ab Omnipotente non sunt abscondita tempora : qui autem noverunt eum, ignorant dies illius. 2 Alii terminos transtulerunt ; diripuerunt greges, et paverunt eos. 3 Asinum pupillorum abegerunt, et abstulerunt pro pignore bovem viduæ. 4 Subverterunt pauperum viam, et oppresserunt pariter mansuetos terræ. 5 Alii quasi onagri in deserto …

Job 23

1 Respondens autem Job, ait : 2 Nunc quoque in amaritudine est sermo meus, et manus plagæ meæ aggravata est super gemitum meum. 3 Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum, et veniam usque ad solium ejus ? 4 Ponam coram eo judicium, et os meum replebo increpationibus : …

Job 22

1 Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit : 2 Numquid Deo potest comparari homo, etiam cum perfectæ fuerit scientiæ ? 3 Quid prodest Deo, si justus fueris ? aut quid ei confers, si immaculata fuerit via tua ? 4 Numquid timens arguet te, et veniet tecum in judicium, 5 et non …

Job 21

1 Respondens autem Job, dixit : 2 Audite, quæso, sermones meos, et agite pœnitentiam. 3 Sustinete me, et ego loquar : et post mea, si videbitur, verba, ridete. 4 Numquid contra hominem disputatio mea est, ut merito non debeam contristari ? 5 Attendite me et obstupescite, et superponite digitum ori …

Job 20

1 Respondens autem Sophar Naamathites, dixit : 2 Idcirco cogitationes meæ variæ succedunt sibi, et mens in diversa rapitur. 3 Doctrinam qua me arguis audiam, et spiritus intelligentiæ meæ respondebit mihi. 4 Hoc scio a principio, ex quo positus est homo super terram, 5 quod laus impiorum brevis sit, et …

Job 19

1 Respondens autem Job, dixit : 2 Usquequo affligitis animam meam, et atteritis me sermonibus ? 3 En decies confunditis me, et non erubescitis opprimentes me. 4 Nempe etsi ignoravi, mecum erit ignorantia mea. 5 At vos contra me erigimini, et arguitis me opprobriis meis. 6 Saltem nunc intelligite quia …

Job 18

1 Respondens autem Baldad Suhites, dixit : 2 Usque ad quem finem verba jactabitis ? intelligite prius, et sic loquamur. 3 Quare reputati sumus ut jumenta, et sorduimus coram vobis ? 4 Qui perdis animam tuam in furore tuo, numquid propter te derelinquetur terra, et transferentur rupes de loco suo …