1 Militia est vita hominis super terram, et sicut dies mercenarii dies ejus. 2 Sicut servus desiderat umbram, et sicut mercenarius præstolatur finem operis sui, 3 sic et ego habui menses vacuos, et noctes laboriosas enumeravi mihi. 4 Si dormiero, dicam : Quando consurgam ? et rursum expectabo vesperam, et …
Job 6
1 Respondens autem Job, dixit : 2 Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui, et calamitas quam patior, in statera ! 3 Quasi arena maris hæc gravior appareret ; unde et verba mea dolore sunt plena : 4 quia sagittæ Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum ; …
Job 5
1 Voca ergo, si est qui tibi respondeat, et ad aliquem sanctorum convertere. 2 Vere stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia. 3 Ego vidi stultum firma radice, et maledixi pulchritudini ejus statim. 4 Longe fient filii ejus a salute, et conterentur in porta, et non erit qui eruat. 5 …
Job 4
1 Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit : 2 Si cœperimus loqui tibi, forsitan moleste accipies ; sed conceptum sermonem tenere quis poterit ? 3 Ecce docuisti multos, et manus lassas roborasti ; 4 vacillantes confirmaverunt sermones tui, et genua trementia confortasti. 5 Nunc autem venit super te plaga, et defecisti …
Job 2
1 Factum est autem, cum quadam die venissent filii Dei, et starent coram Domino, venisset quoque Satan inter eos, et staret in conspectu ejus, 2 ut diceret Dominus ad Satan : Unde venis ? Qui respondens ait : Circuivi terram, et perambulavi eam. 3 Et dixit Dominus ad Satan : …
Job 1
1 Vir erat in terra Hus, nomine Job : et erat vir ille simplex, et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo. 2 Natique sunt ei septem filii, et tres filiæ. 3 Et fuit possessio ejus septem millia ovium, et tria millia camelorum, quingenta quoque juga boum, et quingentæ …
Esther 16
1 Rex magnus Artaxerxes ab India usque Æthiopiam, centum viginti septem provinciarum ducibus ac principibus qui nostræ jussioni obediunt, salutem dicit. 2 Multi bonitate principum et honore, qui in eos collatus est, abusi sunt in superbiam : 3 et non solum subjectos regibus nituntur opprimere, sed datam sibi gloriam non …
Esther 15
1 Et mandavit ei (haud dubium quin esset Mardochæus) ut ingrederetur ad regem, et rogaret pro populo suo et pro patria sua. 2 Memorare, inquit, dierum humilitatis tuæ, quomodo nutrita sis in manu mea, quia Aman secundus a rege locutus est contra nos in mortem : 3 et tu invoca …
Esther 14
1 Esther quoque regina confugit ad Dominum, pavens periculum quod imminebat. 2 Cumque deposuisset vestes regias, fletibus et luctui apta indumenta suscepit, et pro unguentis variis, cinere et stercore implevit caput, et corpus suum humiliavit jejuniis : omniaque loca, in quibus antea lætari consueverat, crinium laceratione complevit. 3 Et deprecabatur …