Job 17

1 Spiritus meus attenuabitur ; dies mei breviabuntur : et solum mihi superest sepulchrum. 2 Non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus. 3 Libera me, Domine, et pone me juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me. 4 Cor eorum longe fecisti a disciplina : propterea non exaltabuntur. 5 …

Job 16

1 Respondens autem Job, dixit : 2 Audivi frequenter talia : consolatores onerosi omnes vos estis. 3 Numquid habebunt finem verba ventosa ? aut aliquid tibi molestum est, si loquaris ? 4 Poteram et ego similia vestri loqui, atque utinam esset anima vestra pro anima mea : 5 consolarer et …

Job 15

1 Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit : 2 Numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens, et implebit ardore stomachum suum ? 3 Arguis verbis eum qui non est æqualis tibi, et loqueris quod tibi non expedit. 4 Quantum in te est, evacuasti timorem, et tulisti preces coram Deo. 5 Docuit …

Job 14

1 Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis. 2 Qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra, et numquam in eodem statu permanet. 3 Et dignum ducis super hujuscemodi aperire oculos tuos, et adducere eum tecum in judicium ? 4 Quis potest facere mundum de …

Job 13

1 Ecce omnia hæc vidit oculus meus, et audivit auris mea, et intellexi singula. 2 Secundum scientiam vestram et ego novi : nec inferior vestri sum. 3 Sed tamen ad Omnipotentem loquar, et disputare cum Deo cupio : 4 prius vos ostendens fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum. 5 Atque …

Job 12

1 Respondens autem Job, dixit : 2 Ergo vos estis soli homines, et vobiscum morietur sapientia ? 3 Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum ; quis enim hæc quæ nostis ignorat ? 4 Qui deridetur ab amico suo, sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum …

Job 11

1 Respondens autem Sophar Naamathites, dixit : 2 Numquid qui multa loquitur, non et audiet ? aut vir verbosus justificabitur ? 3 Tibi soli tacebunt homines ? et cum ceteros irriseris, a nullo confutaberis ? 4 Dixisti enim : Purus est sermo meus, et mundus sum in conspectu tuo. 5 …

Job 10

1 Tædet animam meam vitæ meæ ; dimittam adversum me eloquium meum : loquar in amaritudine animæ meæ. 2 Dicam Deo : Noli me condemnare ; indica mihi cur me ita judices. 3 Numquid bonum tibi videtur, si calumnieris me, et opprimas me opus manuum tuarum, et consilium impiorum adjuves …

Job 9

1 Et respondens Job, ait : 2 Vere scio quod ita sit, et quod non justificetur homo compositus Deo. 3 Si voluerit contendere cum eo, non poterit ei respondere unum pro mille. 4 Sapiens corde est, et fortis robore : quis restitit ei, et pacem habuit ? 5 Qui transtulit …

Job 8

1 Respondens autem Baldad Suhites, dixit : 2 Usquequo loqueris talia, et spiritus multiplex sermones oris tui ? 3 Numquid Deus supplantat judicium ? aut Omnipotens subvertit quod justum est ? 4 Etiam si filii tui peccaverunt ei, et dimisit eos in manu iniquitatis suæ : 5 tu tamen si …