1 Constituerunt autem habitatores Jerusalem Ochoziam filium ejus minimum regem pro eo : omnes enim majores natu, qui ante eum fuerant, interfecerant latrones Arabum qui irruerant in castra : regnavitque Ochozias filius Joram regis Juda. 2 Quadraginta duorum annorum erat Ochozias cum regnare cœpisset, et uno anno regnavit in Jerusalem …
Paralipomenon II 21
1 Dormivit autem Josaphat cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David : regnavitque Joram filius ejus pro eo. 2 Qui habuit fratres filios Josaphat, Azariam, et Jahiel, et Zachariam, et Azariam, et Michaël, et Saphatiam : omnes hi filii Josaphat regis Juda. 3 Deditque eis pater …
Paralipomenon II 20
1 Post hæc congregati sunt filii Moab et filii Ammon, et cum eis de Ammonitis, ad Josaphat, ut pugnarent contra eum. 2 Veneruntque nuntii, et indicaverunt Josaphat, dicentes : Venit contra te multitudo magna de his locis quæ trans mare sunt, et de Syria : et ecce consistunt in Asasonthamar, …
Paralipomenon II 19
1 Reversus est autem Josaphat rex Juda in domum suam pacifice in Jerusalem. 2 Cui occurrit Jehu filius Henani videns, et ait ad eum : Impio præbes auxilium, et his qui oderunt Dominum amicitia jungeris, et idcirco iram quidem Domini merebaris : 3 sed bona opera inventa sunt in te, …
Paralipomenon II 18
1 Fuit ergo Josaphat dives et inclytus multum, et affinitate conjunctus est Achab. 2 Descenditque post annos ad eum in Samariam : ad cujus adventum mactavit Achab arietes et boves plurimos, ipsi, et populo qui venerat cum eo : persuasitque illi ut ascenderet in Ramoth Galaad. 3 Dixitque Achab rex …
Paralipomenon II 17
1 Regnavit autem Josaphat filius ejus pro eo, et invaluit contra Israël. 2 Constituitque militum numeros in cunctis urbibus Juda quæ erant vallatæ muris. Præsidiaque disposuit in terra Juda, et in civitatibus Ephraim quas ceperat Asa pater ejus. 3 Et fuit Dominus cum Josaphat, quia ambulavit in viis David patris …
Paralipomenon II 16
1 Anno autem trigesimo sexto regni ejus, ascendit Baasa rex Israël in Judam, et muro circumdabat Rama, ut nullus tute posset egredi et ingredi de regno Asa. 2 Protulit ergo Asa argentum et aurum de thesauris domus Domini, et de thesauris regis, misitque ad Benadad regem Syriæ, qui habitabat in …
Paralipomenon II 15
1 Azarias autem filius Oded, facto in se spiritu Dei, 2 egressus est in occursum Asa, et dixit ei : Audite me, Asa, et omnis Juda et Benjamin : Dominus vobiscum, quia fuistis cum eo. Si quæsieritis eum, invenietis : si autem dereliqueritis eum, derelinquet vos. 3 Transibant autem multi …
Paralipomenon II 14
1 Dormivit autem Abia cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David : regnavitque Asa filius ejus pro eo, in cujus diebus quievit terra annis decem. 2 Fecit autem Asa quod bonum et placitum erat in conspectu Dei sui, et subvertit altaria peregrini cultus, et excelsa. 3 Et confregit …
Paralipomenon II 13
1 Anno octavodecimo regis Jeroboam, regnavit Abia super Judam. 2 Tribus annis regnavit in Jerusalem, nomenque matris ejus Michaia filia Uriel de Gabaa : et erat bellum inter Abiam et Jeroboam. 3 Cumque iniisset Abia certamen, et haberet bellicosissimos viros, et electorum quadringenta millia : Jeroboam instruxit econtra aciem octingenta …