1 Cumque roboratum fuisset regnum Roboam et confortatum, dereliquit legem Domini, et omnis Israël cum eo. 2 Anno autem quinto regni Roboam, ascendit Sesac rex Ægypti in Jerusalem (quia peccaverant Domino) 3 cum mille ducentis curribus, et sexaginta millibus equitum : nec erat numerus vulgi quod venerat cum eo ex …
Paralipomenon II 11
1 Venit autem Roboam in Jerusalem, et convocavit universam domum Juda et Benjamin, centum octoginta millia electorum atque bellantium, ut dimicaret contra Israël, et converteret ad se regnum suum. 2 Factusque est sermo Domini ad Semeiam hominem Dei, dicens : 3 Loquere ad Roboam filium Salomonis regem Juda, et ad …
Paralipomenon II 10
1 Profectus est autem Roboam in Sichem : illuc enim cunctus Israël convenerat ut constituerent eum regem. 2 Quod cum audisset Jeroboam filius Nabat, qui erat in Ægypto (fugerat quippe illuc ante Salomonem), statim reversus est. 3 Vocaveruntque eum, et venit cum universo Israël : et locuti sunt ad Roboam, …
Paralipomenon II 9
1 Regina quoque Saba, cum audisset famam Salomonis, venit ut tentaret eum in ænigmatibus in Jerusalem, cum magnis opibus et camelis, qui portabant aromata, et auri plurimum, gemmasque pretiosas. Cumque venisset ad Salomonem, locuta est ei quæcumque erant in corde suo. 2 Et exposuit ei Salomon omnia quæ proposuerat : …
Paralipomenon II 8
1 Expletis autem viginti annis postquam ædificavit Salomon domum Domini et domum suam, 2 civitates quas dederat Hiram Salomoni, ædificavit, et habitare ibi fecit filios Israël. 3 Abiit quoque in Emath Suba, et obtinuit eam. 4 Et ædificavit Palmyram in deserto, et alias civitates munitissimas ædificavit in Emath. 5 Exstruxitque …
Paralipomenon II 7
1 Cumque complesset Salomon fundens preces, ignis descendit de cælo, et devoravit holocausta et victimas : et majestas Domini implevit domum. 2 Nec poterant sacerdotes ingredi templum Domini, eo quod implesset majestas Domini templum Domini. 3 Sed et omnes filii Israël videbant descendentem ignem, et gloriam Domini super domum : …
Paralipomenon II 6
1 Tunc Salomon ait : Dominus pollicitus est ut habitaret in caligine : 2 ego autem ædificavi domum nomini ejus, ut habitaret ibi in perpetuum. 3 Et convertit rex faciem suam, et benedixit universæ multitudini Israël (nam omnis turba stabat intenta), et ait : 4 Benedictus Dominus Deus Israël, qui …
Paralipomenon II 5
1 Intulit igitur Salomon omnia quæ voverat David pater suus : argentum, et aurum, et universa vasa posuit in thesauris domus Dei. 2 Post quæ congregavit majores natu Israël, et cunctos principes tribuum, et capita familiarum de filiis Israël in Jerusalem, ut adducerent arcam fœderis Domini de civitate David, quæ …
Paralipomenon II 4
1 Fecit quoque altare æneum viginti cubitorum longitudinis, et viginti cubitorum latitudinis, et decem cubitorum altitudinis. 2 Mare etiam fusile decem cubitis a labio usque ad labium, rotundum per circuitum : quinque cubitos habebat altitudinis, et funiculus triginta cubitorum ambiebat gyrum ejus. 3 Similitudo quoque boum erat subter illud, et …
Paralipomenon II 3
1 Et cœpit Salomon ædificare domum Domini in Jerusalem in monte Moria, qui demonstratus fuerat David patri ejus, in loco quem paraverat David in area Ornan Jebusæi. 2 Cœpit autem ædificare mense secundo, anno quarto regni sui. 3 Et hæc sunt fundamenta quæ jecit Salomon, ut ædificaret domum Dei : …