Paralipomenon I 1

1 Adam, Seth, Enos, 2 Cainan, Malaleel, Jared, 3 Henoch, Mathusale, Lamech, 4 Noë, Sem, Cham, et Japtheth. 5 Filii Japheth : Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, Thubal, Mosoch, Thiras. 6 Porro filii Gomer : Ascenez, et Riphath, et Thogorma. 7 Filii autem Javan : Elisa et Tharsis, …

Regum IV 25

1 Factum est autem anno nono regni ejus, mense decimo, decima die mensis, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, ipse et omnis exercitus ejus, in Jerusalem, et circumdederunt eam : et exstruxerunt in circuitu ejus munitiones. 2 Et clausa est civitas atque vallata usque ad undecimum annum regis Sedeciæ, 3 nona die …

Regum IV 24

1 In diebus ejus ascendit Nabuchodonosor rex Babylonis, et factus est ei Joakim servus tribus annis : et rursum rebellavit contra eum. 2 Immisitque ei Dominus latrunculos Chaldæorum, et latrunculos Syriæ, et latrunculos Moab, et latrunculos filiorum Ammon : et immisit eos in Judam ut disperderent eum, juxta verbum Domini …

Regum IV 23

1 Et renuntiaverunt regi quod dixerat. Qui misit : et congregati sunt ad eum omnes senes Juda et Jerusalem. 2 Ascenditque rex templum Domini, et omnes viri Juda, universique qui habitabant in Jerusalem cum eo sacerdotes et prophetæ, et omnis populus a parvo usque ad magnum : legitque, cunctis audientibus, …

Regum IV 22

1 Octo annorum erat Josias cum regnare cœpisset : triginta et uno anno regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Idida filia Hadaia de Besecath. 2 Fecitque quod placitum erat coram Domino, et ambulavit per omnes vias David patris sui : non declinavit ad dexteram, sive ad sinistram. 3 Anno …

Regum IV 21

1 Duodecim annorum erat Manasses cum regnare cœpisset, et quinquaginta quinque annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Haphsiba. 2 Fecitque malum in conspectu Domini, juxta idola gentium quas delevit Dominus a facie filiorum Israël. 3 Conversusque est, et ædificavit excelsa quæ dissipaverat Ezechias pater ejus : et erexit …

Regum IV 20

1 In diebus illis ægrotavit Ezechias usque ad mortem : et venit ad eum Isaias filius Amos propheta, dixitque ei : Hæc dicit Dominus Deus : Præcipe domui tuæ : morieris enim tu, et non vives. 2 Qui convertit faciem suam ad parietem, et oravit Dominum, dicens : 3 Obsecro, …

Regum IV 19

1 Quæ cum audisset Ezechias rex, scidit vestimenta sua, et opertus est sacco, ingressusque est domum Domini. 2 Et misit Eliacim præpositum domus, et Sobnam scribam, et senes de sacerdotibus, opertos saccis, ad Isaiam prophetam filium Amos. 3 Qui dixerunt : Hæc dicit Ezechias : Dies tribulationis, et increpationis, et …

Regum IV 18

1 Anno tertio Osee filii Ela regis Israël, regnavit Ezechias filius Achaz regis Juda. 2 Viginti quinque annorum erat cum regnare cœpisset, et viginti novem annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Abi filia Zachariæ. 3 Fecitque quod erat bonum coram Domino, juxta omnia quæ fecerat David pater ejus. …

Regum IV 17

1 Anno duodecimo Achaz regis Juda, regnavit Osee filius Ela in Samaria super Israël novem annis. 2 Fecitque malum coram Domino, sed non sicut reges Israël qui ante eum fuerant. 3 Contra hunc ascendit Salmanasar rex Assyriorum, et factus est ei Osee servus, reddebatque illi tributa. 4 Cumque deprehendisset rex …