1 Anno decimoseptimo Phacee filii Romeliæ, regnavit Achaz filius Joatham regis Juda. 2 Viginti annorum erat Achaz cum regnare cœpisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem. Non fecit quod erat placitum in conspectu Domini Dei sui sicut David pater ejus, 3 sed ambulavit in via regum Israël : insuper et …
Regum IV 15
1 Anno vigesimo septimo Jeroboam regis Israël, regnavit Azarias filius Amasiæ regis Juda. 2 Sedecim annorum erat cum regnare cœpisset, et quinquaginta duobus annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Jechelia de Jerusalem. 3 Fecitque quod erat placitum coram Domino, juxta omnia quæ fecit Amasias pater ejus. 4 Verumtamen …
Regum IV 14
1 In anno secundo Joas filii Joachaz regis Israël, regnavit Amasias filius Joas regis Juda. 2 Viginti quinque annorum erat cum regnare cœpisset : viginti autem et novem annis regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Joadan de Jerusalem. 3 Et fecit rectum coram Domino, verumtamen non ut David pater ejus. …
Regum IV 13
1 Anno vigesimo tertio Joas filii Ochoziæ regis Juda, regnavit Joachaz filius Jehu super Israël in Samaria decem et septem annis. 2 Et fecit malum coram Domino, secutusque est peccata Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël, et non declinavit ab eis. 3 Iratusque est furor Domini contra Israël, et …
Regum IV 12
1 Anno septimo Jehu, regnavit Joas : et quadraginta annis regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Sebia de Bersabee. 2 Fecitque Joas rectum coram Domino cunctis diebus quibus docuit eum Jojada sacerdos. 3 Verumtamen excelsa non abstulit : adhuc enim populus immolabat, et adolebat in excelsis incensum. 4 Dixitque Joas …
Regum IV 11
1 Athalia vero mater Ochoziæ, videns mortuum filium suum, surrexit, et interfecit omne semen regium. 2 Tollens autem Josaba filia regis Joram, soror Ochoziæ, Joas filium Ochoziæ, furata est eum de medio filiorum regis qui interficiebantur, et nutricem ejus de triclinio : et abscondit eum a facie Athaliæ ut non …
Regum IV 10
1 Erant autem Achab septuaginta filii in Samaria : scripsit ergo Jehu litteras, et misit in Samariam, ad optimates civitatis, et ad majores natu, et ad nutritios Achab, dicens : 2 Statim ut acceperitis litteras has, qui habetis filios domini vestri, et currus, et equos, et civitates firmas, et arma, …
Regum IV 9
1 Eliseus autem prophetes vocavit unum de filiis prophetarum, et ait illi : Accinge lumbos tuos, et tolle lenticulam olei hanc in manu tua, et vade in Ramoth Galaad. 2 Cumque veneris illuc, videbis Jehu filium Josaphat filii Namsi : et ingressus suscitabis eum de medio fratrum suorum, et introduces …
Regum IV 8
1 Eliseus autem locutus est ad mulierem cujus vivere fecerat filium, dicens : Surge, vade tu et domus tua, et peregrinare ubicumque repereris : vocavit enim Dominus famem, et veniet super terram septem annis. 2 Quæ surrexit, et fecit juxta verbum hominis Dei : et vadens cum domo sua, peregrinata …
Regum IV 7
1 Dixit autem Eliseus : Audite verbum Domini : Hæc dicit Dominus : In tempore hoc cras modius similæ uno statere erit, et duo modii hordei statere uno, in porta Samariæ. 2 Respondens unus de ducibus, super cujus manum rex incumbebat, homini Dei, ait : Si Dominus fecerit etiam cataractas …