Regum III 8

1 Tunc congregati sunt omnes majores natu Israël cum principibus tribuum, et duces familiarum filiorum Israël, ad regem Salomonem in Jerusalem, ut deferrent arcam fœderis Domini de civitate David, id est, de Sion. 2 Convenitque ad regem Salomonem universus Israël in mense Ethanim, in solemni die : ipse est mensis …

Regum III 7

1 Domum autem suam ædificavit Salomon tredecim annis, et ad perfectum usque perduxit. 2 Ædificavit quoque domum saltus Libani centum cubitorum longitudinis, et quinquaginta cubitorum latitudinis, et triginta cubitorum altitudinis : et quatuor deambulacra inter columnas cedrinas : ligna quippe cedrina exciderat in columnas. 3 Et tabulatis cedrinis vestivit totam …

Regum III 6

1 Factum est ergo quadringentesimo et octogesimo anno egressionis filiorum Israël de terra Ægypti, in anno quarto, mense Zio (ipse est mensis secundus), regni Salomonis super Israël, ædificari cœpit domus Domino. 2 Domus autem quam ædificabat rex Salomon Domino, habebat sexaginta cubitos in longitudine, et viginti cubitos in latitudine, et …

Regum III 5

1 Misit quoque Hiram rex Tyri servos suos ad Salomonem : audivit enim quod ipsum unxissent regem pro patre ejus : quia amicus fuerat Hiram David omni tempore. 2 Misit autem Salomon ad Hiram, dicens : 3 Tu scis voluntatem David patris mei, et quia non potuerit ædificare domum nomini …

Regum III 4

1 Erat autem rex Salomon regnans super omnem Israël : 2 et hi principes quos habebat : Azarias filius Sadoc sacerdotis : 3 Elihoreph et Ahia filii Sisa scribæ : Josaphat filius Ahilud a commentariis : 4 Banaias filius Jojadæ super exercitum : Sadoc autem et Abiathar sacerdotes : 5 …

Regum III 3

1 Confirmatum est igitur regnum in manu Salomonis, et affinitate conjunctus est Pharaoni regi Ægypti : accepit namque filiam ejus, et adduxit in civitatem David, donec compleret ædificans domum suam, et domum Domini, et murum Jerusalem per circuitum. 2 Attamen populus immolabat in excelsis : non enim ædificatum erat templum …

Regum III 2

1 Appropinquaverunt autem dies David ut moreretur : præcepitque Salomoni filio suo, dicens : 2 Ego ingredior viam universæ terræ : confortare, et esto vir. 3 Et observa custodias Domini Dei tui, ut ambules in viis ejus : ut custodias cæremonias ejus, et præcepta ejus, et judicia, et testimonia, sicut …

Regum III 1

1 Et rex David senuerat, habebatque ætatis plurimos dies : cumque operiretur vestibus, non calefiebat. 2 Dixerunt ergo ei servi sui : Quæramus domino nostro regi adolescentulam virginem, et stet coram rege, et foveat eum, dormiatque in sinu suo, et calefaciat dominum nostrum regem. 3 Quæsierunt igitur adolescentulam speciosam in …

Regum II 24

1 Et addidit furor Domini irasci contra Israël, commovitque David in eis dicentem : Vade, numera Israël et Judam. 2 Dixitque rex ad Joab principem exercitus sui : Perambula omnes tribus Israël a Dan usque Bersabee, et numerate populum, ut sciam numerum ejus. 3 Dixitque Joab regi : Adaugeat Dominus …

Regum II 23

1 Hæc autem sunt verba David novissima. Dixit David filius Isai : Dixit vir, cui constitutum est de christo Dei Jacob, egregius psaltes Israël : 2 Spiritus Domini locutus est per me, et sermo ejus per linguam meam. 3 Dixit Deus Israël mihi, locutus est fortis Israël : Dominator hominum, …