1 Locutus est autem David Domino verba carminis hujus in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum, et de manu Saul. 2 Et ait : Dominus petra mea, et robur meum, et salvator meus. 3 Deus fortis meus : sperabo in eum ; scutum meum, et cornu …
Regum II 21
1 Facta est quoque fames in diebus David tribus annis jugiter : et consuluit David oraculum Domini. Dixitque Dominus : Propter Saul, et domum ejus sanguinum, quia occidit Gabaonitas. 2 Vocatis ergo Gabaonitis rex, dixit ad eos (porro Gabaonitæ non erant de filiis Israël, sed reliquiæ Amorrhæorum : filii quippe …
Regum II 20
1 Accidit quoque ut ibi esset vir Belial, nomine Seba, filius Bochri, vir Jemineus : et cecinit buccina, et ait : Non est nobis pars in David, neque hæreditas in filio Isai : revertere in tabernacula tua, Israël. 2 Et separatus est omnis Israël a David, secutusque est Seba filium …
Regum II 19
1 Nuntiatum est autem Joab quod rex fleret et lugeret filium suum, 2 et versa est victoria in luctum in die illa omni populo : audivit enim populus in die illa dici : Dolet rex super filio suo. 3 Et declinavit populus in die illa ingredi civitatem, quomodo declinare solet …
Regum II 18
1 Igitur considerato David populo suo, constituit super eos tribunos et centuriones, 2 et dedit populi tertiam partem sub manu Joab, et tertiam partem sub manu Abisai filii Sarviæ fratris Joab, et tertiam partem sub manu Ethai, qui erat de Geth. Dixitque rex ad populum : Egrediar et ego vobiscum. …
Regum II 17
1 Dixit ergo Achitophel ad Absalom : Eligam mihi duodecim millia virorum, et consurgens persequar David hac nocte. 2 Et irruens super eum (quippe qui lassus est, et solutis manibus), percutiam eum : cumque fugerit omnis populus qui cum eo est, percutiam regem desolatum. 3 Et reducam universum populum, quomodo …
Regum II 16
1 Cumque David transisset paululum montis verticem, apparuit Siba puer Miphiboseth in occursum ejus, cum duobus asinis, qui onerati erant ducentis panibus, et centum alligaturis uvæ passæ, et centum massis palatharum, et utre vini. 2 Et dixit rex Sibæ : Quid sibi volunt hæc ? Responditque Siba : Asini, domesticis …
Regum II 15
1 Igitur post hæc fecit sibi Absalom currus, et equites, et quinquaginta viros qui præcederent eum. 2 Et mane consurgens Absalom, stabat juxta introitum portæ, et omnem virum qui habebat negotium ut veniret ad regis judicium, vocabat Absalom ad se, et dicebat : De qua civitate es tu ? Qui …
Regum II 14
1 Intelligens autem Joab filius Sarviæ quod cor regis versum esset ad Absalom, 2 misit Thecuam, et tulit inde mulierem sapientem : dixitque ad eam : Lugere te simula, et induere veste lugubri, et ne ungaris oleo, ut sis quasi mulier jam plurimo tempore lugens mortuum : 3 et ingredieris …
Regum II 13
1 Factum est autem post hæc ut Absalom filii David sororem speciosissimam, vocabulo Thamar, adamaret Amnon filius David, 2 et deperiret eam valde, ita ut propter amorem ejus ægrotaret : quia cum esset virgo, difficile ei videbatur ut quippiam inhoneste ageret cum ea. 3 Erat autem Amnon amicus nomine Jonadab, …