Regum I 23

1 Et annuntiaverunt David, dicentes : Ecce Philisthiim oppugnant Ceilam et diripiunt areas. 2 Consuluit ergo David Dominum, dicens : Num vadam, et percutiam Philisthæos istos ? Et ait Dominus ad David : Vade, et percuties Philisthæos, et Ceilam salvabis. 3 Et dixerunt viri qui erant cum David ad eum …

Regum I 22

1 Abiit ergo David inde, et fugit in speluncam Odollam. Quod cum audissent fratres ejus, et omnis domus patris ejus, descenderunt ad eum illuc. 2 Et convenerunt ad eum omnes qui erant in angustia constituti, et oppressi ære alieno, et amaro animo : et factus est eorum princeps, fueruntque cum …

Regum I 21

1 Venit autem David in Nobe ad Achimelech sacerdotem : et obstupuit Achimelech, eo quod venisset David. Et dixit ei : Quare tu solus, et nullus est tecum ? 2 Et ait David ad Achimelech sacerdotem : Rex præcepit mihi sermonem, et dixit : Nemo sciat rem propter quam missus …

Regum I 20

1 Fugit autem David de Najoth, quæ est in Ramatha, veniensque locutus est coram Jonatha : Quid feci ? quæ est iniquitas mea, et quod peccatum meum in patrem tuum, quia quærit animam meam ? 2 Qui dixit ei : Absit, non morieris : neque enim faciet pater meus quidquam …

Regum I 19

1 Locutus est autem Saul ad Jonathan filium suum, et ad omnes servos suos, ut occiderent David. Porro Jonathas filius Saul diligebat David valde : 2 et indicavit Jonathas David, dicens : Quærit Saul pater meus occidere te : quapropter observa te, quæso, mane : et manebis clam, et absconderis. …

Regum I 18

1 Et factum est cum complesset loqui ad Saul, anima Jonathæ conglutinata est animæ David, et dilexit eum Jonathas quasi animam suam. 2 Tulitque eum Saul in die illa, et non concessit ei ut reverteretur in domum patris sui. 3 Inierunt autem David et Jonathas fœdus : diligebat enim eum …

Regum I 17

1 Congregantes autem Philisthiim agmina sua in prælium, convenerunt in Socho Judæ : et castrametati sunt inter Socho et Azeca in finibus Dommim. 2 Porro Saul et filii Israël congregati venerunt in Vallem terebinthi, et direxerunt aciem ad pugnandum contra Philisthiim. 3 Et Philisthiim stabant super montem ex parte hac, …

Regum I 16

1 Dixitque Dominus ad Samuelem : Usquequo tu luges Saul, cum ego projecerim eum ne regnet super Israël ? Imple cornu tuum oleo, et veni, ut mittam te ad Isai Bethlehemitem : providi enim in filiis ejus mihi regem. 2 Et ait Samuel : Quomodo vadam ? audiet enim Saul, …

Regum I 15

1 Et dixit Samuel ad Saul : Me misit Dominus ut ungerem te in regem super populum ejus Israël : nunc ergo audi vocem Domini. 2 Hæc dicit Dominus exercituum : Recensui quæcumque fecit Amalec Israëli : quomodo restitit ei in via cum ascenderet de Ægypto. 3 Nunc ergo vade, …

Regum I 14

1 Et accidit quadam die ut diceret Jonathas filius Saul ad adolescentem armigerum suum : Veni, et transeamus ad stationem Philisthinorum, quæ est trans locum illum. Patri autem suo hoc ipsum non indicavit. 2 Porro Saul morabatur in extrema parte Gabaa sub malogranato, quæ erat in Magron : et erat …