1 Filius unius anni erat Saul cum regnare cœpisset : duobus autem annis regnavit super Israël. 2 Et elegit sibi Saul tria millia de Israël : et erant cum Saul duo millia in Machmas, et in monte Bethel : mille autem cum Jonatha in Gabaa Benjamin : porro ceterum populum …
Regum I 12
1 Dixit autem Samuel ad universum Israël : Ecce audivi vocem vestram juxta omnia quæ locuti estis ad me, et constitui super vos regem. 2 Et nunc rex graditur ante vos : ego autem senui, et incanui : porro filii mei vobiscum sunt : itaque conversatus coram vobis ab adolescentia …
Regum I 11
1 Et factum est quasi post mensem, ascendit Naas Ammonites, et pugnare cœpit adversum Jabes Galaad. Dixeruntque omnes viri Jabes ad Naas : Habeto nos fœderatos, et serviemus tibi. 2 Et respondit ad eos Naas Ammonites : In hoc feriam vobiscum fœdus, ut eruam omnium vestrum oculos dextros, ponamque vos …
Regum I 10
1 Tulit autem Samuel lenticulam olei, et effudit super caput ejus : et deosculatus est eum, et ait : Ecce unxit te Dominus super hæreditatem suam in principem, et liberabis populum suum de manibus inimicorum ejus qui in circuitu ejus sunt. Et hoc tibi signum, quia unxit te Deus in …
Regum I 9
1 Et erat vir de Benjamin nomine Cis, filius Abiel, filii Seror, filii Bechorath, filii Aphia, filii viri Jemini, fortis robore. 2 Et erat ei filius vocabulo Saul, electus et bonus : et non erat vir de filiis Israël melior illo : ab humero et sursum eminebat super omnem populum. …
Regum I 8
1 Factum est autem cum senuisset Samuel, posuit filios suos judices Israël. 2 Fuitque nomen filii ejus primogeniti Joël : et nomen secundi Abia, judicum in Bersabee. 3 Et non ambulaverunt filii illius in viis ejus : sed declinaverunt post avaritiam, acceperuntque munera, et perverterunt judicium. 4 Congregati ergo universi …
Regum I 7
1 Venerunt ergo viri Cariathiarim, et reduxerunt arcam Domini, et intulerunt eam in domum Abinadab in Gabaa : Eleazarum autem filium ejus sanctificaverunt, ut custodiret arcam Domini. 2 Et factum est, ex qua die mansit arca Domini in Cariathiarim, multiplicati sunt dies (erat quippe jam annus vigesimus), et requievit omnis …
Regum I 6
1 Fuit ergo arca Domini in regione Philisthinorum septem mensibus. 2 Et vocaverunt Philisthiim sacerdotes et divinos, dicentes : Quid faciemus de arca Domini ? indicate nobis quomodo remittamus eam in locum suum. Qui dixerunt : 3 Si remittitis arcam Dei Israël, nolite dimittere eam vacuam, sed quod debetis, reddite …
Regum I 5
1 Philisthiim autem tulerunt arcam Dei, et asportaverunt eam a lapide Adjutorii in Azotum. 2 Tuleruntque Philisthiim arcam Dei, et intulerunt eam in templum Dagon, et statuerunt eam juxta Dagon. 3 Cumque surrexissent diluculo Azotii altera die, ecce Dagon jacebat pronus in terra ante arcam Domini : et tulerunt Dagon, …
Regum I 4
1 Et factum est in diebus illis, convenerunt Philisthiim in pugnam : et egressus est Israël obviam Philisthiim in prælium, et castrametatus est juxta lapidem Adjutorii. Porro Philisthiim venerunt in Aphec, 2 et instruxerunt aciem contra Israël. Inito autem certamine, terga vertit Israël Philisthæis : et cæsa sunt in illo …