Isaias 16

1 Emitte agnum, Domine, dominatorem terræ, de petra deserti ad montem filiæ Sion. 2 Et erit : sicut avis fugiens, et pulli de nido avolantes, sic erunt filiæ Moab in transcensu Arnon. 3 Ini consilium, coge concilium ; pone quasi noctem umbram tuam in meridie ; absconde fugientes, et vagos …

Isaias 32

1 Ecce in justitia regnabit rex, et principes in judicio præerunt. 2 Et erit vir sicut qui absconditur a vento, et celat se a tempestate ; sicut rivi aquarum in siti, et umbra petræ prominentis in terra deserta. 3 Non caligabunt oculi videntium, et aures audientium diligenter auscultabunt. 4 Et …

Isaias 17

1 Onus Damasci. Ecce Damascus desinet esse civitas, et erit sicut acervus lapidum in ruina. 2 Derelictæ civitates Aroër gregibus erunt, et requiescent ibi, et non erit qui exterreat. 3 Et cessabit adjutorium ab Ephraim, et regnum a Damasco ; et reliquiæ Syriæ sicut gloria filiorum Israël erunt, dicit Dominus …

Isaias 33

1 Væ qui prædaris ! nonne et ipse prædaberis ? et qui spernis, nonne et ipse sperneris ? Cum consummaveris deprædationem, deprædaberis ; cum fatigatus desieris contemnere, contemneris. 2 Domine, miserere nostri, te enim exspectavimus ; esto brachium nostrum in mane, et salus nostra in tempore tribulationis. 3 A voce …

Isaias 18

1 Væ terræ cymbalo alarum, quæ est trans flumina Æthiopiæ, 2 qui mittit in mare legatos, et in vasis papyri super aquas. Ite, angeli veloces, ad gentem convulsam et dilaceratam ; ad populum terribilem, post quem non est alius ; ad gentem exspectantem et conculcatam, cujus diripuerunt flumina terram ejus. …

Isaias 34

1 Accedite, gentes, et audite ; et populi, attendite : audiat terra, et plenitudo ejus ; orbis, et omne germen ejus. 2 Quia indignatio Domini super omnes gentes, et furor super universam militiam eorum : interfecit eos, et dedit eos in occisionem. 3 Interfecti eorum projicientur, et de cadaveribus eorum …

Isaias 19

1 Onus Ægypti. Ecce Dominus ascendet super nubem levem, et ingredietur Ægyptum, et commovebuntur simulacra Ægypti a facie ejus, et cor Ægypti tabescet in medio ejus, 2 et concurrere faciam Ægyptios adversus Ægyptios ; et pugnabit vir contra fratrem suum, et vir contra amicum suum, civitas adversus civitatem, regnum adversus …

Isaias 35

1 Lætabitur deserta et invia, et exsultabit solitudo, et florebit quasi lilium. 2 Germinans germinabit, et exsultabit lætabunda et laudans : gloria Libani data est ei, decor Carmeli et Saron ; ipsi videbunt gloriam Domini, et decorem Dei nostri. 3 Confortate manus dissolutas, et genua debilia roborate. 4 Dicite pusillanimis …

Isaias 20

1 In anno quo ingressus est Thathan in Azotum, cum misisset eum Sargon, rex Assyriorum, et pugnasset contra Azotum, et cepisset eam : 2 in tempore illo locutus est Dominus in manu Isaiæ, filii Amos, dicens : Vade, et solve saccum de lumbis tuis, et calceamenta tua tolle de pedibus …

Isaias 36

1 Et factum est in quartodecimo anno regis Ezechiæ, ascendit Sennacherib, rex Assyriorum, super omnes civitates Juda munitas, et cepit eas. 2 Et misit rex Assyriorum Rabsacen de Lachis in Jerusalem, ad regem Ezechiam in manu gravi : et stetit in aquæductu piscinæ superioris in via Agri fullonis. 3 Et …