1 Onus deserti maris. Sicut turbines ab africo veniunt, de deserto venit, de terra horribili. 2 Visio dura nuntiata est mihi : qui incredulus est infideliter agit ; et qui depopulator est vastat. Ascende, Ælam ; obside, Mede ; omnem gemitum ejus cessare feci. 3 Propterea repleti sunt lumbi mei …
Isaias 37
1 Et factum est, cum audisset rex Ezechias, scidit vestimenta sua, et obvolutus est sacco, et intravit in domum Domini. 2 Et misit Eliacim, qui erat super domum, et Sobnam scribam, et seniores de sacerdotibus, opertos saccis, ad Isaiam, filium Amos, prophetam, 3 et dixerunt ad eum : Hæc dicit …
Isaias 22
1 Onus vallis Visionis. Quidnam quoque tibi est, quia ascendisti et tu omnis in tecta ? 2 Clamoris plena, urbs frequens, civitas exsultans ; interfecti tui, non interfecti gladio, nec mortui in bello. 3 Cuncti principes tui fugerunt simul dureque ligati sunt ; omnes qui inventi sunt vincti sunt pariter …
Isaias 38
1 In diebus illis ægrotavit Ezechias usque ad mortem ; et introivit ad eum Isaias, filius Amos, propheta, et dixit ei : Hæc dicit Dominus : Dispone domui tuæ, quia morieris tu, et non vives. 2 Et convertit Ezechias faciem suam ad parietem, et oravit ad Dominum, 3 et dixit …
Isaias 23
1 Onus Tyri. Ululate, naves maris, quia vastata est domus unde venire consueverant : de terra Cethim revelatum est eis. 2 Tacete, qui habitatis in insula ; negotiatores Sidonis, transfretantes mare, repleverunt te. 3 In aquis multis semen Nili ; messis fluminis fruges ejus : et facta est negotiatio gentium. …
Isaias 39
1 In tempore illo misit Merodach Baladan, filius Baladan, rex Babylonis, libros et munera ad Ezechiam : audierat enim quod ægrotasset et convaluisset. 2 Lætatus est autem super eis Ezechias, et ostendit eis cellam aromatum, et argenti, et auri, et odoramentorum, et unguenti optimi, et omnes apothecas supellectilis suæ, et …
Isaias 24
1 Ecce Dominus dissipabit terram : et nudabit eam, et affliget faciem ejus, et disperget habitatores ejus. 2 Et erit sicut populus, sic sacerdos ; et sicut servus, sic dominus ejus ; sicut ancilla, sic domina ejus ; sicut emens, sic ille qui vendit ; sicut fœnerator, sic is qui …
Isaias 40
1 Consolamini, consolamini, popule meus, dicit Deus vester. 2 Loquimini ad cor Jerusalem, et advocate eam, quoniam completa est malitia ejus, dimissa est iniquitas illius : suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis. 3 Vox clamantis in deserto : Parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei …
Isaias 25
1 Domine, Deus meus es tu ; exaltabo te, et confitebor nomini tuo : quoniam fecisti mirabilia, cogitationes antiquas fideles. Amen. 2 Quia posuisti civitatem in tumulum, urbem fortem in ruinam, domum alienorum : ut non sit civitas, et in sempiternum non ædificetur. 3 Super hoc laudabit te populus fortis …
Isaias 26
1 In die illa cantabitur canticum istud in terra Juda : Urbs fortitudinis nostræ Sion ; salvator ponetur in ea murus et antemurale. 2 Aperite portas, et ingrediatur gens justa, custodiens veritatem. 3 Vetus error abiit : servabis pacem ; pacem, quia in te speravimus. 4 Sperastis in Domino in …