Psalmi 140

1 Psalmus David. Domine, clamavi ad te : exaudi me ; intende voci meæ, cum clamavero ad te. 2 Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo ; elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. 3 Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiæ labiis meis. 4 Non declines cor meum in …

Proverbia 6

1 Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam : 2 illaqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus. 3 Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina, suscita amicum tuum. 4 Ne dederis somnum oculis …

Psalmi 141

1 Intellectus David, cum esset in spelunca, oratio. 2 Voce mea ad Dominum clamavi, voce mea ad Dominum deprecatus sum. 3 Effundo in conspectu ejus orationem meam, et tribulationem meam ante ipsum pronuntio : 4 in deficiendo ex me spiritum meum, et tu cognovisti semitas meas. In via hac qua …

Proverbia 7

1 Fili mi, custodi sermones meos, et præcepta mea reconde tibi. Fili, 2 serva mandata mea, et vives ; et legem meam quasi pupillam oculi tui : 3 liga eam in digitis tuis, scribe illam in tabulis cordis tui. 4 Dic sapientiæ : Soror mea es, et prudentiam voca amicam …

Psalmi 126

1 Canticum graduum Salomonis. Nisi Dominus ædificaverit domum, in vanum laboraverunt qui ædificant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam. 2 Vanum est vobis ante lucem surgere : surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris. Cum dederit dilectis suis somnum, 3 ecce hæreditas Domini, filii ; merces, …

Psalmi 127

1 Canticum graduum. Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus. 2 Labores manuum tuarum quia manducabis : beatus es, et bene tibi erit. 3 Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuæ ; filii tui sicut novellæ olivarum in circuitu mensæ tuæ. 4 Ecce sic benedicetur …

Psalmi 112

1 Alleluja. Laudate, pueri, Dominum ; laudate nomen Domini. 2 Sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in sæculum. 3 A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini. 4 Excelsus super omnes gentes Dominus, et super cælos gloria ejus. 5 Quis sicut Dominus Deus noster, qui in …

Psalmi 128

1 Canticum graduum. Sæpe expugnaverunt me a juventute mea, dicat nunc Israël ; 2 sæpe expugnaverunt me a juventute mea : etenim non potuerunt mihi. 3 Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores ; prolongaverunt iniquitatem suam. 4 Dominus justus concidit cervices peccatorum. 5 Confundantur, et convertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion. …

Psalmi 113

1 Alleluja. In exitu Israël de Ægypto, domus Jacob de populo barbaro, 2 facta est Judæa sanctificatio ejus ; Israël potestas ejus. 3 Mare vidit, et fugit ; Jordanis conversus est retrorsum. 4 Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium. 5 Quid est tibi, mare, quod fugisti ? …

Psalmi 129

1 Canticum graduum. De profundis clamavi ad te, Domine ; 2 Domine, exaudi vocem meam. Fiant aures tuæ intendentes in vocem deprecationis meæ. 3 Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit ? 4 Quia apud te propitiatio est ; et propter legem tuam sustinui te, Domine. Sustinuit anima mea in …