Psalmi 114

1 Alleluja. Dilexi, quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meæ. 2 Quia inclinavit aurem suam mihi, et in diebus meis invocabo. 3 Circumdederunt me dolores mortis ; et pericula inferni invenerunt me. Tribulationem et dolorem inveni, 4 et nomen Domini invocavi : o Domine, libera animam meam. 5 Misericors Dominus et …

Psalmi 130

1 Canticum graduum David. Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei, neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me. 2 Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam : sicut ablactatus est super matre sua, ita retributio in anima mea. 3 Speret Israël in Domino, …

Psalmi 115

1 Alleluja. Credidi, propter quod locutus sum ; ego autem humiliatus sum nimis. 2 Ego dixi in excessu meo : Omnis homo mendax. 3 Quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi ? 4 Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. 5 Vota mea Domino reddam coram omni populo ejus. …

Psalmi 131

1 Canticum graduum. Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus : 2 sicut juravit Domino ; votum vovit Deo Jacob : 3 Si introiero in tabernaculum domus meæ ; si ascendero in lectum strati mei ; 4 si dedero somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem, 5 et requiem temporibus …

Psalmi 116

1 Alleluja. Laudate Dominum, omnes gentes ; laudate eum, omnes populi. 2 Quoniam confirmata est super nos misericordia ejus, et veritas Domini manet in æternum.

Psalmi 132

1 Canticum graduum David. Ecce quam bonum et quam jucundum, habitare fratres in unum ! 2 Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti ejus ; 3 sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion. Quoniam illic mandavit Dominus benedictionem, et vitam usque …

Psalmi 117

1 Alleluja. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus. 2 Dicat nunc Israël : Quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus. 3 Dicat nunc domus Aaron : Quoniam in sæculum misericordia ejus. 4 Dicant nunc qui timent Dominum : Quoniam in sæculum misericordia ejus. 5 De tribulatione invocavi …

Psalmi 133

1 Canticum graduum. Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini : qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. 2 In noctibus extollite manus vestras in sancta, et benedicite Dominum. 3 Benedicat te Dominus ex Sion, qui fecit cælum et terram.

Psalmi 118

1 Alleluja. Aleph Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. 2 Beati qui scrutantur testimonia ejus ; in toto corde exquirunt eum. 3 Non enim qui operantur iniquitatem in viis ejus ambulaverunt. 4 Tu mandasti mandata tua custodiri nimis. 5 Utinam dirigantur viæ meæ ad custodiendas justificationes tuas. …

Psalmi 134

1 Alleluja. Laudate nomen Domini ; laudate, servi, Dominum : 2 qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. 3 Laudate Dominum, quia bonus Dominus ; psallite nomini ejus, quoniam suave. 4 Quoniam Jacob elegit sibi Dominus ; Israël in possessionem sibi. 5 Quia ego cognovi quod magnus …