Psalmi 87

1 Canticum Psalmi, filiis Core, in finem, pro Maheleth ad respondendum. Intellectus Eman Ezrahitæ. 2 Domine, Deus salutis meæ, in die clamavi et nocte coram te. 3 Intret in conspectu tuo oratio mea, inclina aurem tuam ad precem meam. 4 Quia repleta est malis anima mea, et vita mea inferno …

Psalmi 103

1 Ipsi David. Benedic, anima mea, Domino : Domine Deus meus, magnificatus es vehementer. Confessionem et decorem induisti, 2 amictus lumine sicut vestimento. Extendens cælum sicut pellem, 3 qui tegis aquis superiora ejus : qui ponis nubem ascensum tuum ; qui ambulas super pennas ventorum : 4 qui facis angelos …

Psalmi 88

1 Intellectus Ethan Ezrahitæ. 2 Misericordias Domini in æternum cantabo ; in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo. 3 Quoniam dixisti : In æternum misericordia ædificabitur in cælis ; præparabitur veritas tua in eis. 4 Disposui testamentum electis meis ; juravi David servo meo : 5 Usque …

Psalmi 104

1 Alleluja. Confitemini Domino, et invocate nomen ejus ; annuntiate inter gentes opera ejus. 2 Cantate ei, et psallite ei ; narrate omnia mirabilia ejus. 3 Laudamini in nomine sancto ejus ; lætetur cor quærentium Dominum. 4 Quærite Dominum, et confirmamini ; quærite faciem ejus semper. 5 Mementote mirabilium ejus …

Psalmi 89

1 Oratio Moysi, hominis Dei. Domine, refugium factus es nobis a generatione in generationem. 2 Priusquam montes fierent, aut formaretur terra et orbis, a sæculo et usque in sæculum tu es, Deus. 3 Ne avertas hominem in humilitatem : et dixisti : Convertimini, filii hominum. 4 Quoniam mille anni ante …

Psalmi 105

1 Alleluja. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus. 2 Quis loquetur potentias Domini ; auditas faciet omnes laudes ejus ? 3 Beati qui custodiunt judicium, et faciunt justitiam in omni tempore. 4 Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui ; visita nos in salutari tuo : 5 …

Psalmi 90

1 Laus cantici David. Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei cæli commorabitur. 2 Dicet Domino : Susceptor meus es tu, et refugium meum ; Deus meus, sperabo in eum. 3 Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium, et a verbo aspero. 4 Scapulis suis obumbrabit tibi, et sub …

Psalmi 106

1 Alleluja. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus. 2 Dicant qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici, et de regionibus congregavit eos, 3 a solis ortu, et occasu, ab aquilone, et mari. 4 Erraverunt in solitudine, in inaquoso ; viam civitatis habitaculi non invenerunt. …

Psalmi 91

1 Psalmus cantici, in die sabbati. 2 Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime : 3 ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem, 4 in decachordo, psalterio ; cum cantico, in cithara. 5 Quia delectasti me, Domine, in factura tua ; et in operibus manuum …

Psalmi 107

1 Canticum Psalmi, ipsi David. 2 Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum ; cantabo, et psallam in gloria mea. 3 Exsurge, gloria mea ; exsurge, psalterium et cithara ; exsurgam diluculo. 4 Confitebor tibi in populis, Domine, et psallam tibi in nationibus : 5 quia magna est super cælos …