Psalmi 92

1 Laus cantici ipsi David, in die ante sabbatum, quando fundata est terra. Dominus regnavit, decorem indutus est : indutus est Dominus fortitudinem, et præcinxit se. Etenim firmavit orbem terræ, qui non commovebitur. 2 Parata sedes tua ex tunc ; a sæculo tu es. 3 Elevaverunt flumina, Domine, elevaverunt flumina …

Psalmi 108

1 In finem. Psalmus David. 2 Deus, laudem meam ne tacueris, quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est. 3 Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me : et expugnaverunt me gratis. 4 Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi ; ego autem orabam. …

Psalmi 93

1 Psalmus ipsi David, quarta sabbati. Deus ultionum Dominus ; Deus ultionum libere egit. 2 Exaltare, qui judicas terram ; redde retributionem superbis. 3 Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores gloriabuntur ; 4 effabuntur et loquentur iniquitatem ; loquentur omnes qui operantur injustitiam ? 5 Populum tuum, Domine, humiliaverunt, et hæreditatem …

Psalmi 109

1 Psalmus David. Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. 2 Virgam virtutis tuæ emittet Dominus ex Sion : dominare in medio inimicorum tuorum. 3 Tecum principium in die virtutis tuæ in splendoribus sanctorum : ex utero, ante luciferum, genui te. …

Psalmi 62

1 Psalmus David, cum esset in deserto Idumææ. 2 Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea ; quam multipliciter tibi caro mea ! 3 In terra deserta, et invia, et inaquosa, sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam. 4 …

Psalmi 78

1 Psalmus Asaph. Deus, venerunt gentes in hæreditatem tuam ; polluerunt templum sanctum tuum ; posuerunt Jerusalem in pomorum custodiam. 2 Posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus cæli ; carnes sanctorum tuorum bestiis terræ. 3 Effuderunt sanguinem eorum tamquam aquam in circuitu Jerusalem, et non erat qui sepeliret. 4 Facti …

Psalmi 63

1 In finem. Psalmus David. 2 Exaudi, Deus, orationem meam cum deprecor ; a timore inimici eripe animam meam. 3 Protexisti me a conventu malignantium, a multitudine operantium iniquitatem. 4 Quia exacuerunt ut gladium linguas suas ; intenderunt arcum rem amaram, 5 ut sagittent in occultis immaculatum. 6 Subito sagittabunt …

Psalmi 79

1 In finem, pro iis qui commutabuntur. Testimonium Asaph, psalmus. 2 Qui regis Israël, intende ; qui deducis velut ovem Joseph. Qui sedes super cherubim, manifestare 3 coram Ephraim, Benjamin, et Manasse. Excita potentiam tuam, et veni, ut salvos facias nos. 4 Deus, converte nos, et ostende faciem tuam, et …

Psalmi 64

1 In finem. Psalmus David, canticum Jeremiæ et Ezechielis populo transmigrationis, cum inciperent exire. 2 Te decet hymnus, Deus, in Sion, et tibi reddetur votum in Jerusalem. 3 Exaudi orationem meam ; ad te omnis caro veniet. 4 Verba iniquorum prævaluerunt super nos, et impietatibus nostris tu propitiaberis. 5 Beatus …

Psalmi 80

1 In finem, pro torcularibus. Psalmus ipsi Asaph. 2 Exsultate Deo adjutori nostro ; jubilate Deo Jacob. 3 Sumite psalmum, et date tympanum ; psalterium jucundum cum cithara. 4 Buccinate in neomenia tuba, in insigni die solemnitatis vestræ : 5 quia præceptum in Israël est, et judicium Deo Jacob. 6 …