Job 11

1 Respondens autem Sophar Naamathites, dixit : 2 Numquid qui multa loquitur, non et audiet ? aut vir verbosus justificabitur ? 3 Tibi soli tacebunt homines ? et cum ceteros irriseris, a nullo confutaberis ? 4 Dixisti enim : Purus est sermo meus, et mundus sum in conspectu tuo. 5 …

Job 27

1 Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit : 2 Vivit Deus, qui abstulit judicium meum, et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam. 3 Quia donec superest halitus in me, et spiritus Dei in naribus meis, 4 non loquentur labia mea iniquitatem, nec lingua mea meditabitur mendacium. 5 …

Job 12

1 Respondens autem Job, dixit : 2 Ergo vos estis soli homines, et vobiscum morietur sapientia ? 3 Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum ; quis enim hæc quæ nostis ignorat ? 4 Qui deridetur ab amico suo, sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum …

Job 28

1 Habet argentum venarum suarum principia, et auro locus est in quo conflatur. 2 Ferrum de terra tollitur, et lapis solutus calore in æs vertitur. 3 Tempus posuit tenebris, et universorum finem ipse considerat : lapidem quoque caliginis et umbram mortis. 4 Dividit torrens a populo peregrinante eos quos oblitus …

Job 13

1 Ecce omnia hæc vidit oculus meus, et audivit auris mea, et intellexi singula. 2 Secundum scientiam vestram et ego novi : nec inferior vestri sum. 3 Sed tamen ad Omnipotentem loquar, et disputare cum Deo cupio : 4 prius vos ostendens fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum. 5 Atque …

Job 14

1 Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis. 2 Qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra, et numquam in eodem statu permanet. 3 Et dignum ducis super hujuscemodi aperire oculos tuos, et adducere eum tecum in judicium ? 4 Quis potest facere mundum de …

Job 15

1 Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit : 2 Numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens, et implebit ardore stomachum suum ? 3 Arguis verbis eum qui non est æqualis tibi, et loqueris quod tibi non expedit. 4 Quantum in te est, evacuasti timorem, et tulisti preces coram Deo. 5 Docuit …

Job 16

1 Respondens autem Job, dixit : 2 Audivi frequenter talia : consolatores onerosi omnes vos estis. 3 Numquid habebunt finem verba ventosa ? aut aliquid tibi molestum est, si loquaris ? 4 Poteram et ego similia vestri loqui, atque utinam esset anima vestra pro anima mea : 5 consolarer et …

Job 17

1 Spiritus meus attenuabitur ; dies mei breviabuntur : et solum mihi superest sepulchrum. 2 Non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus. 3 Libera me, Domine, et pone me juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me. 4 Cor eorum longe fecisti a disciplina : propterea non exaltabuntur. 5 …

Job 18

1 Respondens autem Baldad Suhites, dixit : 2 Usque ad quem finem verba jactabitis ? intelligite prius, et sic loquamur. 3 Quare reputati sumus ut jumenta, et sorduimus coram vobis ? 4 Qui perdis animam tuam in furore tuo, numquid propter te derelinquetur terra, et transferentur rupes de loco suo …