1 Respondens autem Job, dixit : 2 Usquequo affligitis animam meam, et atteritis me sermonibus ? 3 En decies confunditis me, et non erubescitis opprimentes me. 4 Nempe etsi ignoravi, mecum erit ignorantia mea. 5 At vos contra me erigimini, et arguitis me opprobriis meis. 6 Saltem nunc intelligite quia …
Job 4
1 Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit : 2 Si cœperimus loqui tibi, forsitan moleste accipies ; sed conceptum sermonem tenere quis poterit ? 3 Ecce docuisti multos, et manus lassas roborasti ; 4 vacillantes confirmaverunt sermones tui, et genua trementia confortasti. 5 Nunc autem venit super te plaga, et defecisti …
Job 20
1 Respondens autem Sophar Naamathites, dixit : 2 Idcirco cogitationes meæ variæ succedunt sibi, et mens in diversa rapitur. 3 Doctrinam qua me arguis audiam, et spiritus intelligentiæ meæ respondebit mihi. 4 Hoc scio a principio, ex quo positus est homo super terram, 5 quod laus impiorum brevis sit, et …
Job 5
1 Voca ergo, si est qui tibi respondeat, et ad aliquem sanctorum convertere. 2 Vere stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia. 3 Ego vidi stultum firma radice, et maledixi pulchritudini ejus statim. 4 Longe fient filii ejus a salute, et conterentur in porta, et non erit qui eruat. 5 …
Job 21
1 Respondens autem Job, dixit : 2 Audite, quæso, sermones meos, et agite pœnitentiam. 3 Sustinete me, et ego loquar : et post mea, si videbitur, verba, ridete. 4 Numquid contra hominem disputatio mea est, ut merito non debeam contristari ? 5 Attendite me et obstupescite, et superponite digitum ori …
Job 6
1 Respondens autem Job, dixit : 2 Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui, et calamitas quam patior, in statera ! 3 Quasi arena maris hæc gravior appareret ; unde et verba mea dolore sunt plena : 4 quia sagittæ Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum ; …
Job 22
1 Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit : 2 Numquid Deo potest comparari homo, etiam cum perfectæ fuerit scientiæ ? 3 Quid prodest Deo, si justus fueris ? aut quid ei confers, si immaculata fuerit via tua ? 4 Numquid timens arguet te, et veniet tecum in judicium, 5 et non …
Job 7
1 Militia est vita hominis super terram, et sicut dies mercenarii dies ejus. 2 Sicut servus desiderat umbram, et sicut mercenarius præstolatur finem operis sui, 3 sic et ego habui menses vacuos, et noctes laboriosas enumeravi mihi. 4 Si dormiero, dicam : Quando consurgam ? et rursum expectabo vesperam, et …
Job 23
1 Respondens autem Job, ait : 2 Nunc quoque in amaritudine est sermo meus, et manus plagæ meæ aggravata est super gemitum meum. 3 Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum, et veniam usque ad solium ejus ? 4 Ponam coram eo judicium, et os meum replebo increpationibus : …
Esther 8
1 Die illo dedit rex Assuerus Esther reginæ domum Aman adversarii Judæorum, et Mardochæus ingressus est ante faciem regis. Confessa est enim ei Esther quod esset patruus suus. 2 Tulitque rex annulum, quem ab Aman recipi jusserat, et tradidit Mardochæo. Esther autem constituit Mardochæum super domum suam. 3 Nec his …