Judith 3

1 Tunc miserunt legatos suos universarum urbium ac provinciarum reges ac principes, Syriæ scilicet Mesopotamiæ, et Syriæ Sobal, et Libyæ, atque Ciliciæ : qui venientes ad Holofernem, dixerunt : 2 Desinat indignatio tua circa nos : melius est enim ut viventes serviamus Nabuchodonosor regi magno, et subditi simus tibi, quam …

Tobiæ 2

1 Post hæc vero, cum esset dies festus Domini, et factum esset prandium bonum in domo Tobiæ, 2 dixit filio suo : Vade, et adduc aliquos de tribu nostra, timentes Deum, ut epulentur nobiscum. 3 Cumque abiisset, reversus nuntiavit ei unum ex filiis Israël jugulatum jacere in platea. Statimque exiliens …

Judith 4

1 Tunc audientes hæc filii Israël qui habitabant in terra Juda, timuerunt valde a facie ejus. 2 Tremor et horror invasit sensus eorum, ne hoc faceret Jerusalem et templo Domini, quod fecerat ceteris civitatibus et templis earum. 3 Et miserunt in omnem Samariam per circuitum usque Jericho, et præoccupaverunt omnes …

Tobiæ 3

1 Tunc Tobias ingemuit, et cœpit orare cum lacrimis, 2 dicens : Justus es, Domine, et omnia judicia tua justa sunt, et omnes viæ tuæ, misericordia, et veritas, et judicium. 3 Et nunc Domine, memor esto mei, et ne vindictam sumas de peccatis meis, neque reminiscaris delicta mea, vel parentum …

Judith 5

1 Nuntiatumque est Holoferni principi militiæ Assyriorum, quod filii Israël præpararent se ad resistendum, ac montium itinera conclusissent : 2 et furore nimio exarsit in iracundia magna, vocavitque omnes principes Moab et duces Ammon, 3 et dixit eis : Dicite mihi quis sit populus iste, qui montana obsidet : aut …

Tobiæ 4

1 Igitur cum Tobias putaret orationem suam exaudiri ut mori potuisset, vocavit ad se Tobiam filium suum, 2 dixitque ei : Audi, fili mi, verba oris mei, et ea in corde tuo quasi fundamentum construe. 3 Cum acceperit Deus animam meam, corpus meum sepeli : et honorem habebis matri tuæ …

Judith 6

1 Factum est autem cum cessassent loqui, indignatus Holofernes vehementer, dixit ad Achior : 2 Quoniam prophetasti nobis, dicens quod gens Israël defendatur a Deo suo, ut ostendam tibi quoniam non est deus nisi Nabuchodonosor, 3 cum percusserimus eos omnes, sicut hominem unum, tunc et ipse cum illis Assyriorum gladio …

Tobiæ 5

1 Tunc respondit Tobias patri suo, et dixit : Omnia quæcumque præcepisti mihi faciam, pater. 2 Quomodo autem pecuniam hanc requiram, ignoro : ille me nescit, et ego eum ignoro : quod signum dabo ei ? sed neque viam per quam pergatur illuc aliquando cognovi. 3 Tunc pater suus respondit …

Judith 7

1 Holofernes autem altera die præcepit exercitibus suis ut ascenderent contra Bethuliam. 2 Erant autem pedites bellatorum centum viginti millia, et equites viginti duo millia, præter præparationes virorum illorum quos occupaverat captivitas, et abducti fuerant de provinciis et urbibus universæ juventutis. 3 Omnes paraverunt se pariter ad pugnam contra filios …

Nehemiæ 3

1 Et surrexit Eliasib sacerdos magnus, et fratres ejus sacerdotes, et ædificaverunt portam gregis : ipsi sanctificaverunt eam, et statuerunt valvas ejus, et usque ad turrim centum cubitorum sanctificaverunt eam, usque ad turrim Hananeel. 2 Et juxta eum ædificaverunt viri Jericho : et juxta eum ædificavit Zachur filius Amri. 3 …