1 Octo annorum erat Josias cum regnare cœpisset, et triginta et uno anno regnavit in Jerusalem. 2 Fecitque quod erat rectum in conspectu Domini, et ambulavit in viis David patris sui : non declinavit neque ad dextram, neque ad sinistram. 3 Octavo autem anno regni sui, cum adhuc esset puer, …
Nehemiæ 4
1 Factum est autem, cum audisset Sanaballat quod ædificaremus murum, iratus est valde : et motus nimis subsannavit Judæos, 2 et dixit coram fratribus suis, et frequentia Samaritanorum : Quid Judæi faciunt imbecilles ? num dimittent eos gentes ? num sacrificabunt, et complebunt in una die ? numquid ædificare poterunt …
Paralipomenon II 35
1 Fecit autem Josias in Jerusalem Phase Domino, quod immolatum est quartadecima die mensis primi : 2 et constituit sacerdotes in officiis suis, hortatusque est eos ut ministrarent in domo Domini : 3 Levitis quoque, ad quorum eruditionem omnis Israël sanctificabatur Domino, locutus est : Ponite arcam in sanctuario templi, …
Nehemiæ 5
1 Et factus est clamor populi et uxorum ejus magnus adversus fratres suos Judæos. 2 Et erant qui dicerent : Filii nostri et filiæ nostræ multæ sunt nimis : accipiamus pro pretio eorum frumentum, et comedamus, et vivamus. 3 Et erant qui dicerent : Agros nostros, et vineas, et domus …
Paralipomenon II 36
1 Tulit ergo populus terræ Joachaz filium Josiæ, et constituit regem pro patre suo in Jerusalem. 2 Viginti trium annorum erat Joachaz cum regnare cœpisset, et tribus mensibus regnavit in Jerusalem. 3 Amovit autem eum rex Ægypti cum venisset in Jerusalem, et condemnavit terram centum talentis argenti, et talento auri. …
Nehemiæ 6
1 Factum est autem, cum audisset Sanaballat, et Tobias, et Gossem Arabs, et ceteri inimici nostri, quod ædificassem ego murum, et non esset in ipso residua interruptio (usque ad tempus autem illud valvas non posueram in portis), 2 miserunt Sanaballat et Gossem ad me, dicentes : Veni, et percutiamus fœdus …
Esdræ 1
1 In anno primo Cyri regis Persarum, ut compleretur verbum Domini ex ore Jeremiæ, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum : et traduxit vocem in omni regno suo, etiam per scripturam, dicens : 2 Hæc dicit Cyrus rex Persarum : Omnia regna terræ dedit mihi Dominus Deus cæli, et ipse …
Nehemiæ 7
1 Postquam autem ædificatus est murus, et posui valvas, et recensui janitores, et cantores, et Levitas, 2 præcepi Hanani fratri meo, et Hananiæ principi domus de Jerusalem (ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus ceteris videbatur), 3 et dixi eis : Non aperiantur portæ Jerusalem usque ad calorem …
Esdræ 2
1 Hi sunt autem provinciæ filii, qui ascenderunt de captivitate, quam transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis in Babylonem, et reversi sunt in Jerusalem et Judam, unusquisque in civitatem suam. 2 Qui venerunt cum Zorobabel, Josue, Nehemia, Saraia, Rahelaia, Mardochai, Belsan, Mesphar, Beguai, Rehum, Baana. Numerus virorum populi Israël : 3 filii …
Nehemiæ 8
1 Et venerat mensis septimus : filii autem Israël erant in civitatibus suis. Congregatusque est omnis populus quasi vir unus ad plateam quæ est ante portam aquarum : et dixerunt Esdræ scribæ ut afferret librum legis Moysi, quam præceperat Dominus Israëli. 2 Attulit ergo Esdras sacerdos legem coram multitudine virorum …